Latin
QVAESTIO XIX
André Du Laurens, Historia anatomica 410
Unproofread scanNot analysed yet
χωρισθῶσιν, τῆς μῆρος αἱ θυγατέρες τῶν κούρων θᾶσσον οὐβῶσι, καὶ φρονέουσι, καὶ γηράσκουσιν, διὰ τὴν ἀσθενίην τῶν σωμάτων, καὶ τὴν δίαιταν. Postquam à matre segregatę fuerint puelle, celerius quàm masculi pubescunt, sapiunt, &senescunt, cum propter corporum imbecillitatem, tum propter victus rationem. Itaque duplicem agnoscit caussam prima est imbecillitas, adeo vt quae caussa erat tardioris in vtero conformationis &motus, eadem caussa sit celerioris extra vterum perfectionis. Foemina enim res est imperfectior masculo, &finem suum habet propinquiorem, ideo minoris eget operae. Altera caussa est, victus ratio; vitam enim degunt inertem &in otio: at ignauia, inquit Celsus, corpus hebetat, labor firmat: illa maturam senectutem; hic longam adolescentiam reddit. Nec potest, inquit summus Dictator, lib. De victus rat. in ac. homo integra sanitate frui, nisi laboret. §. 4. lib. 6. Epid. ὥσκησις ὑγίης, ἀκορίη τροφῆς, ἀοκνίη πόνων; optimum est studium sanitatis, citra saturitatem vesci, &impigrum esse ad laborem. Vnde natorum similitudo,