Latin
QVAESTIO XXI
André Du Laurens, Historia anatomica 413
Unproofread scanNot analysed yet
QVAESTIO XXI. MMORTALIS Dei prouidentia, brutis ferè omnibus, (quia &ssg breuioris sunt vitę, &non homini modò ad victum vestitumque inseruiunt sed etiam sibi ipsis sunt praeda) ne eorum species extingueretur, vim multi plices foetus edendi concessit. Homini omnium temperatissimo &viuacissimo vnicum tantùm, aut duos, ad summum, gestare, ex naturae praescripto licet; quia vnicus est in muliebri vteri sinus, duae tantùm eius partes, dextra &sinistra, nullo septo discretae, geminae tantùm mammae gemellorum nutritioni dicatae. Quod si numerosior interdum edatur soboles, ea Philosophis παρὰ φύσιν, &quasi portentosa videri debet. Extant de multiplici partu elegantes historiae. In Aegypto, vbi foetifer Nilus, ter gemini nascun tur. Aristoteles 7. De historia animal. mulierem quandam quatuor partubus viginti puellos, qui adolescere potuerunt, edidisse affirmat. Reperitur in Peloponeso quinos quater enixa. In Aegypto septenos vno vtero simul gigni author est Trogus. Prodidit Albertus mulierem in Germania conformatis iam in vtero duorum &viginti infantium corpusculis, abortum fecisse; aliamque eiecisse in peluim embryonum auricularis digiti magnitudine centum quinquaginta corpuscula. De Margareta Hollandiae comite ferunt vno partu 364. foetus peperisse viuos, qui omnes sacri baptismatis lauacro abluti sunt, &statim expirarunt. Fuit autem masculis Ioannis nomen, foeminis verò Elizabeth impositum. Extat adhuc marmoreum regiumque sepulcrum in coenobio quodam monialium in Hollandia. Sunt &alia numerosi partus exempla rara, quae lubens sciensque praetereo. Malo in caussarum inuestigatione studium operamque meam impendere. Veterum quamplurimi caussam gemellorum, &multiFff Historiae. Quid poßit imaginatio ad similitudinem. Cur tenello foetui sit eorum impreßio, quae ardentiùs exoptarit mater, Responsio. Cur home multiplices partus non edat, vt bri ta. Historiae multiplicis partus, Caussae gemel lorum. Varietas cellularum imiprobatur. Vnicio in vtero siniis. Gemellorum caußa ex Hippocrate. Asclepiadis opinio. Anicenna quia sentiat.