Latin
413.9 to 413.10
André Du Laurens, Historia anatomica 413.9-10
Unproofread scanNot analysed yet
Quibus haec pro quaestionis coronide addere lubet. Sępe tenello adhuc foetui eius rei imaginationem in sculpi, quam pręgnans ardentiùs exoptarit: quod soli phantasię acceptum referendum. Non enim sicus aut mori realis species, sed spiritalis tantùm ad vterum fertur: foetui autem potius, quàm vtero imprimitur, quia facilior fit in molliori cera, quàm in durissimoferro impressio. Modum porro impressionis expressit Auicenna lib. 5. De animalibus. Fortis, inquit, imaginatio spiritus aëreos &natura sua mobiles statim mouet, hisque optatae rei speciem insculpit: spiritus sanguini proximo foetus alimento permisti eandem figuram imprimunt. Quomodo autem spiritus imaginationis spectra effigiesque tam celerrimè excipiat, altioris est contemplationis. Existimo ego, ut aëri caelorum vis informatrix imprimitur, eorum animalium, quorum generatio est aequiuoca, eadem prorsus ratione spiritibus aëreis imaginationis formas insculpi. Vt ergo aër formarum est plenus (vt in visionis natura fusiùs disceptabitur ita spiritus nostri species omnes admittunt facilè. Sic semen ratione spirituum per singulas corporis partes oberrantium, singularum partium ideam imaginemque in se continere docuimus. Quomodo gemelli &multiplices foetus generentur.