Latin
QVAESTIO XXVI
André Du Laurens, Historia anatomica 429-2
Unproofread scanNot analysed yet
QVAESTIO XXVI. E respirationis natura disputabitur ex professo libro nono, hîc sufficiet annotare, respirationem ἀναπνολν describi à Galeno commentario in librum De salubri diaeta, τὴν διὰ τοῦ στοματος ἕξω τε καὶ εἴσωφο ρῶν τοῦ πνεύματος, cùm spiritus per os intro &extra fertur: adeò vt &distendi contrahique thoracem, &moueri pulmones sit nec esse in respiratione. Si itaque nec aerem per os duci, nec pulmones thoracemque in infantulo moueri confecere, consequens fiet eum non respirare, sed transpirare tantum. Vitalis facultas in sanguineis &calidissimis animalibus, duobus indiget ad sui conserua tionem, respiratione &pulsu: exanguia verò, imperfecta &quae parum habent caloris sola arteriarum pulsatione &transpiratione contenta viuunt. Sic ἐντομά, &quae per hyemem in latibulis degunt, transpirant, non respirant. Sic hystericae mulieres, quarum debilis est &languidus cordis calor, à venenata seminis aura exolutus, viuunt sine respiratione ad tempus, &multae pro mortuis sunt elatae, quae adhuc viuebant. Foetus quia parum habet caloris estque in vtero ante diem partus velut imperfectum animal, sola transpiratione contentus est: itaque spiritum per os non ducit, neque thoracis &pulmonum opera vtitur. Quin etiam solius cordis gratia instituitur respiratio, vt scilicet aere quasi flabello quodam refrigeretur, expurgetur &reficiatur spirituosa substantia, quae in sinistro cordis specu feruidissimo &aestuante stabulatur: at nulla fit vitalium spirituum in foetu generatio, vt mox demonstrabitur. Non igitur respiratione est opus, deficiente enim finali causa, quae reliquas omnes mouet, nihil vnquam aggreditur sapiens Natura. Non ergo respirat foetus, quia non debet. Sed neque etiam id potest. Nam materno conclusus vtero &membranis circum septus si ore aperto spiritum duceret, cum aere, aquas quibus innatat, &in iis innocenter vt in balneo sedet, simul traheret, &primo haustu hauddubiè ita suffocaretur, vt qui in amnem demersi obrui solent. Adde quod aerem non habet quem ore trahat infantulus; nullum enim in vtero spatium est quod non impleat; vteri verò osculum interius ita conniuet, vt ne slatum quidem admittat. Sed &pulmonum substantia &color aerem nullum per os &nares inspirari satis indicant: quaecumque enim animalia per os aerem ducunt, ea pulmonem habent subalbum &tenuem: at pulmo in foetu ruber est &crassior, sanguineque alitur crasso per vasa simplicem tunicam habentia delato: Non respirat ergo in vtero foetus, quia nec debet, nec potest. Obiicit Rossetus copiosissimum per ambas anastomoses aerem ferri ad pulmones, qui thoracem distendat contrahantque. Sed si id verum esset, sequeretur thoracem ad pulmonis motum moueri, inflatus enim ab inspirato aere pulmo, thoracem amplificaret &detumescens ab aere expirato, eundem comprimeret: ita non quia distenditur thorax impleretur follium instar, sed quia impletur, distenderetur, vtrium in morem. Quae absurdissima esse docet Galenus mille in locis: sequitur enim thoracis motum pulmo, &ad vacui fugam mouetur, vt libro nono fusiùs explicabitur. Neque verò thoracis distentio conHhh Respiratio non est absolutè ad vitam necessaria. Respirare infantulum decetur. Authoritares, Solutis.