Latin
QVAESTIO XXVI
André Du Laurens, Historia anatomica 430
Unproofread scanNot analysed yet
Paradoxum, vitalem facultatem cordis esse in foetu otiosam. Demonstratio. Vegetans facultas à vitali Medicorum distinguitur. Ratis prima. tractioque ad vitam simpliciter est necessaria: viuunt namque &τὰ φωλεύοντα τῶν &mulieres quaedam sine eo thoracis motu. Non ergo necessaria est in tenello foetu respiratio. Respirare tamen infantulum voluerunt quidam exemplo vrinantium in aquarum abyssis piscatorum per horas aliquot morantium; ibi enim cunctati in auras emergunt alacres &piscibus onusti. Quid non tale aut maius (aiunt) faciet in vtero calidulus foetus, aspera arteria ad hoc, obsequium aliquod praestante, si piscator algidus aërem ex se ipso ore attrahit, aqua frigida vndique circumclusus? Hoc ipsum grauissimorum virorum authoritatibus confirmant.