Latin
431.9 to 431.11
André Du Laurens, Historia anatomica 431.9-11
Unproofread scanNot analysed yet
Iam per aortae ostium totus ferri non potest, quippe arteriae magnae orificio Natura tres valuulas tanquam pessulum obdidit, quę intus foras spectant, licet nos portiunculam sanguinis cor ingredi ad eius vitam &nutritionem cum Galeno sentiamus. Ab aorta per canalem interiectum in venam arteriosam libere quidem effundetur, sed à vena arteriosa in cor ductus non patent: Sunt enim huius vasis membranulae foris apertae, intus clausae, quae egredienti sanguini patent quidem, sed eidem remeanti occluduntur. Cùm itaque sanguis iste arteriosus arterias non deserat, huicque in laeuum cordis sinum denegetur aditus, nouam illam pręparationem non admittimus. Iam verò si maternus ille spiritus &arteriosus sanguis pulmoni alendo eiusque natiuo calori conseruando accommodatus est, vt Petreus contendit, cur non eiusdem spiritus influxu &illustratione viuent reliquae corporis partes? aut si embryi cor vitalem spiritum ad totius vitam generat, cur pulmoni exiguo conseruando impar aestimabitur? Viuit itaque foetus propria vita, sed nec nouos gignit spiritus, nec motu cordis vtitur. Non tamen propterea otiosum dici debet cor, quia otiosum id est apud Philosophos, quod cùm debet, aut potest agere, non agit. Embryi cor nec debet, nec potest nouos vitales spiritus conficere. Non debet; quia purissimum &copiosissimum geminae suppeditant vmbilicales neceßitas. Vitalis spiritus nulla fit reneratio in foetu. Ratiosecundae. Vitalis spiritus noui nulla est in foetus isceßitas. Tertia ratu Cor foetus cur otiosum dici non debeat. Arteriae foetiis moventum ad motum arteriarum maTris. Demonstratio primae. Secunda.