Latin
432.1 to 432.4
André Du Laurens, Historia anatomica 432.1-4
Unproofread scanNot analysed yet
Opinio GaleContraria opinio, moueri arterias foetus vi à corde foetus manante. Authoritates Galeni. arterig. Non potest defecia materis: aerem enim non habet quem trahat. Vt ergo nec chylosin, nec αἱματωσιν nouam in foetu agnoscimus, vbi enim chyloseos &sanguificationis recrementa per septem aut nouem menses asseruarentur? ita nec nouam vitalium spirituum efficinam in embryi corde admittimus. Obiicies, moueri arterias foetus sarteriarum autem motum à corde esse. Sunt enim arteriae cordi continuae. Ergo si mouentur arteriae vnà cum corde, necessariò vitalis illa facultas spirituum procreatrix in embryo admittenda. Responde bo, moueri quidem arterias foetus, sed motum ab arteriis maternis manare, vt pulsent arteriae non propria &vernacula vi, nec facultate à corde foetus manante, sed vi à corde &arteriis maternis transmissa. Huius rei hęc elegans est, ni fallor, demonstratio. Certissimum est venas &arterias vteri venis &arteriis chorij sic hęrere, vt ex illis in has vterque sanguis &venosus &arteriosus transfluat: hanc vasorum συ μφυσιν &continuitatem sępe Galenus praedicauit. Nam libro De dissectione vteri: Vasi (inquit) quod in chorio est, principium dat finis illius quod per vterum propagatur, vt duo haec vnum dicere possis. Osculis enim ita vniuntur, vt vena, à vena sanguinem, arteria, ab arteria spiritum hauriat. Hoc si verum est in arteriis sic se osculantibus, necesse est, vt finalis pars arteriae matris vterinę pulsantis impellat in contiguam illi arteriae chorij partem sanguinem arteriosum, alioqui is arteriosus sanguis vel retrocederet in vterum, vnde fluxit, vel duorum corporum fieret simul &semel vno circunscriptiuè loco &tempore confusorum &se mutuò per tota transpenetrantium conculcatio. Vnde fit vt concessa diastolica dilatatione, systolicam quoque compressionem concedi oporteat. Pręterea, annon verum est quod toties inculcat Philosophus; mota parte continui, moueri totum, nisi quid impediat? arterię foetus, arteriis maternis continuae sunt. Ergo dum dilatantur arteriae matris, necesse est chorij arterias dilatari. Quod si vis illa pulsatilis à corde embryi manaret &à leuo cordis sinu vitalis spiritus, qui arteriosum sanguinem comitem habet perpetuò, in foetus arterias influeret, misceretur continuò arteriosus matris sanguis cum arterioso sanguine foetus, &in arteriis foetus duplex esset motus; alter à corde embryi, alter ab arteriis maternis, qui sibi non responderent.