Latin
433.6 to 433.7
André Du Laurens, Historia anatomica 433.6-7
Unproofread scanNot analysed yet
Sed expedita responsio est, vitalem eam vim per arterias omnes diffusam, etiam citra cordis communionem, posse ad alicuius, licet exigui temporis praedicationem seipsam conseruare. Vidimus (inquit Galenus secundo De placitis) victimam auulso corde ambulasse; quod nos in cane sępe sumus experti. Quid si dicam matres eas pro mortuis elatas fuisse, quę tamen adhuc viuebant, vt saepe in hysterico strangulatu contingit? Maneat igitur firma opinionis nostrae veritas, &cor &arterias foetus vi à corde &arteriis maternis manante pulsare, non propria &vernacula facultate, nouumque sanguinem spirituosum in cordis sinistro sinu non generari, cùm &copiosum &purissimum suppeditent arteriae matris. Discant hîc Peripatetici quàm malè cor primum ωτικὸν, κινητικὸν καὶ αἱματοποιητικὸν appellarit Aristoteles: nam &priùs mouentur arteriae foetus quàm cor, &sola arteriarum pul satione viuit cor, denique quandiu materno concluditur vtero infantulus, nec arteriosi sanguinis, nec vitalis spiritus officinam in corde esse existimamus. De motu &situ puelli in vtero; quae facultates sunt animales.