Latin
CAPVT
André Du Laurens, Historia anatomica 434
Unproofread scanNot analysed yet
CAPVT VIII. NIMA cùm sit ἐντελέχεια corporis naturalis organici, functiones suas sine conuenienti organo non edit. Itaque primis mensibus ob cerebri imbecillitatem, &neruorum mollitiem, tenellus foetus membra iactare non potest: vbi verò firmari coeperint ossa, &nerui, membranaeque ac vincula humore lento ac muco plena, resiccari; tunc calcitrare &moueri incipit. Hujus motus primum principium statuit Hippocrates libro De natura pueri, &1. περὶ γυναικείων, in maribus tertium mensem, in foeminis quartum, adeò vt conformationis &motus certa sit &definita proportio, duplexque inter conformationem &motum ferè semper intercedat tempus. Mares ergo, quia trigesimo die conformantur, nonagesimo mouentur, nonagesimus autem dies tertium mensem complet: foeminae, quia quadragesimo secundo die conformantur, vigesimo ¢esimo mouentur. Motus hic naturalis non est, sed spontaneus; musculorum quippe sese contrahentium opera ac ministerio perficitur. Contrahuntur musculi, ita imperante anima: imperium hoc defert neruus per corporeum spiritum, cuius in cerebri sinibus, ex vitali per arterias vmbilicales delato noua fit generatio. Ad motricem hanc facultatem referri debet puelli situs: nam &Hippocrates in Prognostico, ęgrotantis situm &decubitum pronum, supinum, &in alterutrum latus, ad motricis refert imbecillitatem, ac robur. Situs puelli naturalis ita describitur libro De natura pueri: τὸ δὲ παιδίον ἐν τῆσι μήρησιν ἐὸν τῷ χεῖρε ἔχει πρὸς τοῖσι γόνασι καὶ τὴν κεφαλὴν πλησίον τοῖν ποδοῖν. Puer, vt est in vtero situs, manus habet ad genua, caputque pedibus proximum. Totus itaque quasi contractus &conglobatus sedet in vtero, manibus genua apprehendens, in quę caput dimittit, vt oculi vtrinque manuum pollicibus velut affixi hęreant, nasus verò inter genua procumbat. Haec figura licet exquisitè media non sit, ad eam tamen accedit proximè, propterea nec molesta nec laboriosa foetui est, sed gestanti primùm vtilis; quia minus occupat loci, nec ita in altum assurgit, vt diaphragma &ventriculum premat: deinde puello exitum quaerenti commoda est, facilius enim inuertitur, &in caput fertur.