Latin
435.1 to 435.4
André Du Laurens, Historia anatomica 435.1-4
Unproofread scanNot analysed yet
Ego in cerebri ventriculis generari existimo, hac ratione persuasus, quòd neruorum vteri &foetus nulla sit σύμφυσις, nulla communio, vt venarum &arteriarum: at solus neruus spirituum animalium est lator. Obiicies, spiritum animalem ad sui conseruationem &expurgationem aëre indigere, aërem autem nullum inspirari, quandiu materno concluditur vtero puellus. Respondebo, transpiratione quae per arterias sit, ombilicales foueri, expurgari &temperari animalem hunc spiritum, cuius eandem generationem in foetu agnoscimus, quam in nobis iam editis Primùm enim in plexu illo arteriolarum labyrinthaeo, quem mirabilem &choroidem dicunt, praeparatur, dein in tertio sinu excoquitur, tandem in quarto elaborationem perfectam adipiscitur, vnde in spinalem medullam &neruos excurrit. Caeterùm de motus tempore variè sentire videtur Hippocrates. Nam I. περὶ γυναικείων, tertium mensem in maribus, &quartum in foeminis primum statuit motus terminum. At 2. Epid. sect. 3. septuagesimo moueri foetum, his verbis scribit: ὅτι ἐν ἐβδομήκοντα κίνυται, ἐν ῥιπλασίοισι τελειοῦται: quidquid in septuaginta mouetur, in triplicitatibus perficitur. &libello περὶ ῥοφῆς, ἐς τύπωσιν λέ ἡ ἔλιοι, ἐς κίνησιν ο, ἐς τελεο τητα σι: triginta soles foetum formant, 76. mouent, 210. perficiunt. Conciliabitur, meo quidem iudicio, Hippocrates, si dixeris, motum alium esse obscurum, alium ita manifestum, vt &aspectabilis sit intuenti, &manuum hypogastrio admouenti tractabilis. 70. die moueri potest foetus, sed nec tractabilis, nec aspectabilis est, nisi post tertium aut quartum mensem. De situ autem puelli, qui ad motricem facultatem refertur, dissentientes quidam loci conciliandi sunt. Voluit Hippocrates lib. De natura pueri, ita in vtero situm esse puellum, vt caput habeat pedibus proximum: καὶ οὔκ θον, inquit, ἀβρεκείη κεῖναι οὐδʼ ὧν ἴδης ἐν τῆσι μήτησι τὸ παιδίον, πότερον τὴν κεφαλὴν ἄνω ἔχει ἡ κάτω. id est, Nec verè iudicare possis, ne si in ipso quidem vtero puerum videas, supráne an infra situm caput habeat. At lib. De octim.