Latin
CONTROVERSIAE ANATOMICAE
André Du Laurens, Historia anatomica 434-2
Unproofread scanNot analysed yet
CONTROVERSIAE ANATOMICAE. An spirituum animalium fiat in foetu generatio, &qualis eius sit in vtero situs. QVAEST. XXVIII. OVENDIfacultas à cerebro per neruos tanquam funiculos in musculorum carnes influit, non per irradiationem solam &simplicem qualitatem, sed per substantiam corpoream, quam animalem spiritum vocant Medici. Cùm ergo sponte moueatur in vtero foetus, &nunc in dextrum, nunc in sinistrum latus contorqueatur, saepeque calcitret pedibus, animales habeat spiritus necesse est. Hos autem an à materno vtero trahat, vt vitales; an propria &insita vi in cerebri sinibus generet, dubitatum est olim.