Latin
436.1 to 436.4
André Du Laurens, Historia anatomica 436.1-4
Unproofread scanNot analysed yet
locorum Hippocratis. De situ puelli conciliantur loci Eippocr. dissentientes, Explicatur diuersa lectis Caussae partis. Qua forma prodeat puelNaturae miraculum in partis. Homini incertum pariendi tophis. Quae sint partus tempora. Cur septimestris partus vitalis. Rationes meddicae. par suppeditare, ex vteri latebris exilire affectans puer principium motionis aggreditur. Itaque calcitrando membranas quibus inuoluebatur, disrumpit, &valido impetu sese conuolutans viam sibi facit, exitumque, qua potest contentione, quaeritat. Vterus autem distentionem eam grauiter ferens, &foetus nimium aucti mole onustus, sarcinam suam deponere studens, totis viribus, pro ea qua pollet vi expultrice, ad foetum strenuè excludendum connititur. Atque tum ex pari foetus ac vteri contentione, prodit in lucem puer, non in pedes, nec obliquè, sed ἐπὶ κεφαλὴν, inquit diuinus Senex, εἰ κατα φύσιν in, id est, in caput, si modò secundum naturam prodeat. Grauiores enim sunt partes superiores ex vmbilico appensae, tanquam è statera quadam, &ea quidem ad amussim posita. Iuuat autem eam foetus &vteri contentionem, tum voluntarius parturientis conatus, qui fit contracto spiritu &depresso diaphragmate, tum obstetricis artificiosa manus, quę puerperam rectè collocat, benè prodeuntem foetum molliter excipit, infoeliciter prodeuntem dirigit, secundinas haerentes vtero suauiter excipit. Hic immortalem Dei prouidentiam miratur Galenus 15. De vsu partium: quod enim toto grauiditatis tempore tam exquisitè connixerat vteri osculum, nunc ita dehiscit, vt per id foetus exeat, ossibus pubis iliumque non ita vt voluerunt quidam distractis diuulsisque. Partus hic certum non habet nec definitum in homine, vt cęteris animalibus, tempus; sed toto anno &incerto editur spatio; quia caeteris animantibus stati per tempora anni concubitus, homini omnibus horis dierum noctiumque. Caeteris satietas in coitu; homini propè nulla; caetera animalia eodem semper vtuntur victu, homo multiplici &intempestiuo. Mitto phantasiae &pathematum, quibus omni hora tanquam furiis agitatur in alterandis corporibus, vires. Tempora porrò humani partus suntseptimus, octauus, nonus, decimus &vndecimus mensis: septimus mensis, primus est terminus, &ante eum, vitalis nullus editur foetus, nec partus nomen, sed aborsus meretur. Vndecimus verò vltimus est, quem si excedat quis, fallitur in conceptionis tempore, &dierum logismo: intermedij sunt nonus &decimus.