Latin
436.5 to 436.6
André Du Laurens, Historia anatomica 436.5-6
Unproofread scanNot analysed yet
Mensem autem hîc cum Hippocrate intelligimus solarem, qui triginta dierum est, sol inquit Philosophus, &homo generant hominem) non quòd propterea septimestres, nonimestres, decimestres, septem, nouem &decem menses integros complere debeant. Nam septimi mensis, vt &decimi, maximam latitudinem esse volumus; vt qui in principio, medio &sine septimi mensis nascitur, is septimestris dici debeat. Principium septimi mensis designauit Hippocrates libro De septimestri partu, dum septimestres centum octoginta diebus edi vult, accedente diei particula. Finem verò septimi mensis indicauit libro περὶ ἀρχῶν, vbi septimestres tribus hebdomadum decadibus, id est, ducentis decem diebus constare scribit: septies enim triginta eum numerum perficiunt. Octimestres nulli vnquam viuunt, nisi fortasse in Aegypto, ob caeli &soli clementiam. Nonimestris partus maximè est legitimus, &naturae valde familiaris: decimus satis frequens, vndecimus rarissimus. Cur autem septimestres vitales sint, &nonimestres, non octimestres, Pythagorici ad numerorum vim &praestantiam referunt: Geometrę ad duplam conformationis ad motum, &triplam motus ad partum proportionem: Astrologi ad varios syderum aspectus: sed merae sunt nugae. Medici certas naturę leges, &statos eiusdem circuitus statuunt; quos, nisi lacessita aut impedita, praetergreditur nunquam. Cùm itaque septimo mense perfectus sit puer, nihilque ad perfectionem partium in eo desideretur; si eo mense satis validus sit, membranas disrumpet, exitum sibi parabit, eritque superstes (quia perfectus) pręsertim si fuerit mas.