Latin
438.1 to 438.4
André Du Laurens, Historia anatomica 438.1-4
Unproofread scanNot analysed yet
Histeria portentosa litho paciij. Octimestris, licèt vitalis non est abhortus. Differentiae partus. Tria ad naturalem partum requiruntur. Prima conditis. Puelli conatus quàm sit necessarius. Secunda conditio. Figurae partus naturalis descriptio. Cur figura quia in caput prodit puer naturalis est. formationem excernatur genitura, non abortus propriè, sed ἔκρυσις dici debet. Id docuit Hippocrates libr. 4. De septim. part. ὀνομάζεται δὲ τηλικαῦτα ἐκρύσεις, ἀλλʼ οὕτωσμοὶ, quae primis post conceptum diebus fiunt corruptiones, effluxus propriè, non abortus neminantur. Aristoteles 7. De natur. anim. cap. 4. eas corruptiones, quae ante perfectam conformationem incidunt, effluxiones vocat. Non itaque impietatis aut periurij accusandus Hippocrat. quòd psaltriae seu cantrici ancillulae abortum consuluerit. Neque enim eo saltu abortiuum edidit foetum, sed ἔκρυσιν tantùm, genituram quippe septem dierum nondum dearticulatam. Neque verò aborsum tantùm more vulgi hîc appellamus immaturi foetus foras editionem, sed etiam in vtero abortire mulieres, etiam si non exeat foetus, nec propulsetur foras, existimamus. Hoc voluit Hippocrates I. περὶ γυναικείων: ὅταν, inquit, u γανὴ ἐκτιβώσκει, καὶ τὸ παιδίονμὴ ἐξίη. Cùm abortit mulier, &puer non excluditur, &c. adeò vt abortus non solùm exclusionem foetus ante tempus denotet, sed etiam eiusdem in vtero ante tempus extinctionem Gestari namque in vtero potest foetus, quamuis mortuus, per annos plures, vt multorum exempla testantur; sed inter caetera, portentosa illa lithopaedij seu petrefacti embryonis per 28. annos gestatio, quam eleganter descripsit Job. Albosius Regis Medicus doctissimus. Quid ergo sit partus, quid abortus, quid item effluxus ex Hipp. doctrina satis explicasse videor. Partus perfecti est in vtero foetus editio, siue vitalis exeat, siue non: vnde non leuiter errant, qui octimestrem partum aborsum vocant, quia vitalis non sit: non enim est de essentia partus simpliciter &absolutè vt vitalis prodeat, sed vt perfectus: at octimestris perfectus est. Vitalem esse, non vitalem, legitimum, illegitimum, sunt differentiae partus, vt mox explicabitur. Abortus immaturi est foetus editio, extinctiove. Effluxus verò geniturae ante perfectam conformationem exclusio. Patefacta partus natura, nunc eius differentiae aperiendae sunt.