Latin
438.5 to 438.7
André Du Laurens, Historia anatomica 438.5-7
Unproofread scanNot analysed yet
Partus alius naturalis est, alius non naturalis, alius legitimus, alius illegitimus. Ad naturalem partum tria requiruntur; primum, vt par sit contentio foetus &foetae: est enim &foetui &vtero communis haec actio. Vtri autem principium motionis tribuendum sit, vterone, an ipsi puello, exponit Galenus comm. ad Aphor. 37. lib. 5. his verbis: Partus initium foetus adfert matri. Grandior enim &calidior copiosiore alimento ac spiritu egens; manuum pedumque crebra impulsione, membranas disrumpit. Vterus vero nimiùm grauidatus, sarcinam deponere exoptans, totus contrahitur ad foetus exclusionem. Itaque ex pari foetus &foetae contentione, partus editur κατὰ φύσιν. Quod si vtriusque aut alterius desideretur conatus, partus erit non naturalis. Nam si puerperae totum opus relinquatur, laboriosus erit &difficilis partus: id autem contingit, dum aut debilis est, aut exolutus, aut mortuus puellus. Quod primo περὶ γυναικείων, his verbis expressit Hippocrates: ἐστι δὲ τόδε μέγα αἵτιον τοῦ μὴ ῥηιθίως ἀπιέναι, ἦννεκρὸν ἡ ἀπόπληκτον ἴῃ, id est, maxima est haec difficilis partus ratio, si aut mortuus, aut apoplecticus, id est, motu &sensu priuatus, exeat. Est secunda naturalis partus conditio, vt in lucem ea figura prodeat, quae secundum naturam est. Talem autem primus descripsit Hippocrates i. De morbis mulier. libr. De natur. puer. &De octimestri partu, χωρέει δ, ait, ἐπὶ κεφαλὴν εἰ κατὰ φύσιν in. id est, fertur in caput puer, si modò secundum naturam prodeat. Cur autem figura haec &forma exitus secundum naturam sit, rationem affert summus Dictator: βαρύτατα γάρ εἰσιν αὐτῷ τὰ ἄνω ἐκ τοῦ ὁμφαλοῦ σταθμωμενα. id est, quia puelli grauiores sunt partes superiores, ex vmbilico appensae tanquam è statera quadam, &ea quidem adamussim posita. Itaque celeriùs voluitur. Adde, quòd si in caput prodeat puellus, cùm eius partes cereae sint ac flexiles, puero foras eunti, nequeunt esse impedimento.