Latin
CONTROVERSIA
André Du Laurens, Historia anatomica 438.8
Unproofread scanNot analysed yet
At si in pedes prodeat, extendi possunt brachia, &ita dilatari, vt reliquo corpori aditum intercludant. Haec Hippocratis est lib. De octimestri partu, sententia: τὰ γὰρ συσκαμπτόμενα τοῦ σώματος ἐπὶ κεφαλὴν ὁ ὑποκωλύει τοντος οὐ παιδίου, ἀλλὰ μᾶλλον ὅταν ἐπιπόδας ὁρμήσῃ, τὰ ἐμφράγμᾶτα γίνονται: flexiles corporis partes impedimento non sunt puero in caput exeunti, sed si in pedes prodierit, obturamenta contingunt. Esse autem figuram hanc qua fertur in caput puer, maximè naturalem &vitalem, confirmat Plinius lib. 7. naturalis hist. cap. 8.