Latin
440.4 to 440.7
André Du Laurens, Historia anatomica 440.4-7
Unproofread scanNot analysed yet
In Aegypto, vbi foetifer Nilus, &in Hispania, ob pariendi facilitatem, &caeli ac soli clementiam, octimestres aliquos nasci vitales, multi prodiderunt. Asclepiades, Naxias mulieres edere vitales partus octauo mense scribit, siue Iunone Lucina id gratificante ob Dionysij beneuolentiam, siue quia Bacchus eo mense in lucem prodiisset, cuius nomine &Dionysiam Naxon appellarunt. Sed rara sunt haec, &praeter naturam vniuersalem, vt dicunt Philosophi. Adde, quòd in numero mensium saepe decipiuntur mulieres, ita vt octauo mense videantur parere, cum pariant nono. Sunt enim quibus secundo post conceptum mense fluunt menstrua; putant hae non concepisse, cùm tamen conceperint. Et Aristoteles Io. De histor. animal. multos in conceptionis tempore errores contingere apertissimis verbis declarat. Sunt (inquit) quae putent concipi non posse, nisi vtrinque eodem tempore seminis iactus fiat. Hae autem falluntur, quia corpus bene habitum citius emittit. Ergo cùm id semen valentissimum sit, non corrumpitur, sed attractum seruatur ad eam mixtionem, quae futura est. Sed &errant quae putant non concepisse, nisi siccus sit vterus, nisi totum retineatur semen, quia ex multo semine, quod tam à viro quàm à muliere prodit, matrix non nisi quantum valet, deinde quantum debet trahere, trahit. Multę ergo iam conceperunt, quae tamen sese concepisse non putant. Has sextum pro 7. octauum pro 9. mense numerare quid prohibet, licet falsò? Nonimestris partus omnium maximè vitalis &legitimus est, quippe qui medium extremorum obtineat, &naturae maximè sit familiaris &consuetus. De decimestri multa Hippocrates lib. De natura pueri, &De septimest. partu. Apud Homerum Odyss. A. Neptunus sic Nympham alloquitur, χαιρὲ γυναι φιλότητι περιπλομένου δʼ ἐνιαυτοῦ τέξεις ἀγλαὰ τέκνα, anno circumacto speciosum partum edes. nimirum decimo mense. Tot enim mensibus apud Aeolas vt &apud priscos Romanos constabat annus, &Homerum Aeolem fuisse certum est. Vndecimestris verò an edatur, maxima disceptatione certatur. De eo enim varia sentire videtur Hippocrates: lib. De natura pueri, decimum mensem terminum statuit gestationis longissimum.