Latin
QVAEST. XXX
André Du Laurens, Historia anatomica 440.8
Unproofread scanNot analysed yet
Eδέκα μᾶσι (inquit) γίνεται ταῦτα τὸ μακρότατον, id est, in decem mensibus quod longissimum est, nascitur foetus. Quae autem vndecimo se gestare putant, in numero dierum &tempore conceptionis falluntur. Nam interdum à flatu distenditur vterus, &falsam conceptionis speciem refert, saepe etiam suppressis menstruis intumescit, tuncque se concepisse putant, &ab ea suppressionis hora diem gestationis numerant. Aristoteles (qui Ingratus in Hippocratem omnia ferè quae de nat. anim. scriptis mandauit ab vno didicit Hippocrate, cum tamen inAristoteles.