Latin
445.1 to 445.3
André Du Laurens, Historia anatomica 445.1-3
Unproofread scanNot analysed yet
Fateor enim multas nugas numerorum praetextu circumferri. Venio ad Philosophicas &Medicas demonstrationes. Commemorabile est quod obseruarunt Philosophi &Medici, vitam nostram septenariis dispensari. O δὲ αἱων, inquit Hippocrates libro περὶ ἀρχῶν, τοῦ ἀνθρώπου στρ ἐπταήμερος, id est, hominis aetas septenario dierum numero constat. Nam &plerique eorum qui per dies septem nihil quicquam aut edere aut bibere volunt, his ipsis diebus moriuntur, quia &contrahitur ieiunum intestinum, &ventriculus diuturna officij vacuitate sui omnino redditur immemor. Semen quod post viri eiaculationem intra septem horarum spatium non fuerit in effusionem relapsum, haesisse in vitam pronunciatur. Septimo post conceptionem die, spermaticarum omnium partium prima apparent rudimenta habaetque (ait summus Dictator) genitura septimo die quaecumque corpus habere par est. Septimestres partus (ῶσιμοι sunt, non octimestres; septimo post partum die iactat reliquias vinbilici. Post bis septem incipit ad lucem visus eius moueri, post septies septem liberè, iam &pupulas &totam faciem vertit ad motus singulos. Septimo mense dentire incipit. Post bis septem sedet sine casus timore, post ter septem sonus eius in verba prorumpit. Post quater septem incedit, post quinquies septem incipit lac nutricis horrescere. Septimo annodentes permutat, fitque, vt scribit Hippocrates libello περὶ ἀρχῶν, dentium tertia generatio, à solidioribus alimentis, tunc loquendi integritas absoluitur, vnde septem apud Graecos vocales. Bis septem annis peractis lucent pubertatis indicia, puellis enim erumpunt menstrua, turgent mammę, noua lanugine insperguntur genitalia, totum corpus libidine titillatur; mares verὸ τραγίζειν καὶ ἀφροδίζειν, id est, hircire, vocem asperiorem edere &venerem agnoscere incipiunt ob natiui caloris ἐκλώμειες. Post ter septenos firmam aggrediuntur aeta tem. Quarto, quinto &sexto septenariis conseruantur vires, eaque aetas virilis &constans dicitur. Septimus septenarius quadratus est. Nonus climactericus &periculosissimus iudicatur; obseruatum enim in multa hominum memoria expertumque est (vt notat A.