Latin
445.4 to 445.6
André Du Laurens, Historia anatomica 445.4-6
Unproofread scanNot analysed yet
Gellius) in senioribus plerisque, hunc vitae annum cum periculo &clade aliqua venire aut corporis morbique grauioris, aut vitae interitus, aut animi aegritudinis. Elegans legitur apud eundem authorem diui Augusti ad Caium nepotem de anno climacterico congratulatio. Aue (inquit) Cai ocellus iucundissimus, quem semper medius fidius desidero cum à me abes; sed pręcipuè diebus talibus qualis est hodiernus, oculi mei requirunt meum Caium; quem vbicumque hoc die fuisti spero letum &bene valentem celebrasse quartum &sexagesimum natalem meum: nam vt vides, climactera communem seniorum omnium tertium &sexagesimum annum euasimus. Decimus septenarius qui septuagesimum annum complet, meta creditur viuendi; quod Regius ille Propheta caelesti numine plenus ita cecinisse est visus. Septuaginta anni dies sunt hominis, hos vltra labor &dolor; sunt ergo septenarij omnes &dies &menses &anni (quos hebdomaticos vocant) maxime considerandi, quoniam insignes in illis mutationes contingunt: propterea monet Ficinus ille Platonicus, vt qui vitam producere cupit, septimo quoque anno Astrologum &Medicum consulat; Astrologum quidem, vt vnde vitae impendet periculum intelligat; Medicum verò, vt rectam victus rationem praescribens, astrorum minas &vim maleficam effugiat. Aristoteles septiKKk eam septenar vim in partu videtur agnoitisse. Denarius nuancrus perfectus. Quid sentiaH coctione γέν. Opinio Astrologorum de septimestri par