Latin
460.5 to 460.7
André Du Laurens, Historia anatomica 460.5-7
Unproofread scanNot analysed yet
Primum quidem phrenitidis idiopathicae, quae ab inflammatione meningum contingit, respiratio magna est: &ex longis interuallis, id est, rara, πνεῦ μα μέγα καὶ διὰ πολλοῦ, in Prognost. Prorrhetico &Coacis: At in phrenitide diaphragmatis, respiratio parua est &frequens, parua quidem, ob inflammationem &affectum organi respiratorij, vnde fit vt in omnem dimensionem amplificari non possit thorax, nec liberè colligi ad inspirandum exspirandumque, vt in superiore phrenitide, in qua organorum respirationi dicatorum libertas est: frequens verò est vrgente necessitate &febrili incendio, vnde fit vt paruitas frequentia compensetur. Secundò dignoscitur vtraque phrenitis voce. Nam in phrenitide idiopathica vox grauis est, vociferantur aegroti, calcitrant, mordent obuios quosque: contrà, in sympathica diaphragmatis phrenitide, φωνὴ ὄζεια, id est, vox acuta est; quia primarium liberae respirationis organum affectum est, sursumque ab inflammatione contractum, vnde angustior redditur thorax; magnitudo enim &grauitas vocis constitutionem sequuntur organi. Postremum &maximè proprium sympathicae huius phrenitidis signum tradidit Hippocrates Aphoris. 55. Coacarum prognos. ὑποχόνδρια τουτέοισιν εἴσω εἰρύαται, id est, hypochondria intro sursum his reuulsa apparent; cuius demonstratio tota ex Anatome petenda est. Diaphragma superiore parte tegitur pleura, inferiore peritonaeo, quòd naturalia omnia organa &partes in ventre inferiore contentas instar sacci complectitur, singulisque propriam largitur tunicam. Inflammatum ergo diaphragma sursum contrahitur, secumque peritonaeum adducit, cum peritonaeo retrahuntur hypochondria, hepar, lien, ventriculus, visceraque omnia: hinc hypochondriorum intro sursum reuulsio. Sunt itaque tria haec phrenitidis quae ab inflammatione diaphragmatis contingit propria τεκμήρια, respiratio parua &frequens, vox acuta, &hypochondriorum intro sursum reuulsio. Cur autem diaphragmate inflammatione obsesso phrenitis excitetur, ratio inquirenda.