Latin
CONTROVERSIAE ANATOMICAE
André Du Laurens, Historia anatomica 461
Unproofread scanNot analysed yet
Volum quidam inflammato diaphragmate cerebrum statim inflammatione obsideri, cùm enim inflammatio septi respirationem impediat, calor augetur in thorace &corde, sanguis attenua tur &bilescit sursumque in cerebrum rapitur, vnde erisypelas. Sed ridicula haec. Nam accensis pulmonibus delirium fieret perpetuum, quia &difficilis redditur spiratio, &bilioso, id est, tenuissimo sanguine alitur pulmo, deinde si fieret eri sypelas in cerebro, vera esset phrenitis non sympathica. Alij causam phrenitidis referunt ad analogiam quae est inter substantiam septi &cerebri: sed cùm spinalis medulla sit magis analoga cerebro &ea inflammatione obsessa non semper delirium consequatur perpetuum, fit vt alia inquirenda sit causa. Nos duplicem caussam concurrere existimamus, connexionem scilicet &societatem miram vtriusque partis, dein perpetuum diaphragmatis motum. Societas per neruos insignes fit, qui &calorem &spiritum vaporosum cerebro communicat: continuus verò &validus septi motus fumidos vapores impetu ad cerebrum pellit, &velut manu flabelli instar transmittit. Si enim solam neruorum sympathiam admittis, cur inflammato ore ventriculi quod insignes accipit neruos stomachicos phrenitis eadem non contingit? De pleura &mediastino.