Latin
466.1 to 466.4
André Du Laurens, Historia anatomica 466.1-4
Unproofread scanNot analysed yet
Solum enim hoc viscus diu vitiis non maceratur, nec vitae supplicia trahit grauiora, &semel laesum, mortem affert praesentaneam. Numquam mors, inquit Galenus, nisi ad immodicas cordis intemperies: &Aristoteli 4. De generatione animalium, corde carens nullum vnquam animal visum est, licet renibus, vesica, liene careant multa. Huius mirabilem structuram describere iam aggredior. Cor Graeci καρδίαν καὶ κραδίαν dixêre, ἀπὸ τοῦ κραδαίνεσθαι, quod est vibrare, ἀεικίνητος γὰρ: perenni enim cietur motu cor. Chrysippus καρδίαν vocat, quasi κρατίαν, quod principatum denotat. Veteres Graeci per Antonomasiam απλαγχνῆδα appellarunt, &Sophocles timidum hominem vocat ὥσπλαγχνον. Cor figurae est πυραμοηδους, &nuci pineae non admodum dissimilis. Ex basi enim ampliore in turbinatum mucronem sensim desinit. Basis, κεφαλὴ, dicitur caput cordis, mucro autem πυθμή. Hippocrates libello De corde, οὐραχὸν vocat, fortasse legendum, ὑρίαχον, quod ferrum est in ima hastilis parte affixum, aut ὑράγιον, quod est extremum, &cauda. Figuram hanc obtinuit non ob igneam vim, vt aniliter quidam philosophantur: ita enim debuisset mucro sursum vergere, sed quia pyramidalis figura oblonga est &aliquantulum sphaerica. Longitudo ad tractum confert, rotunditas ad amplitudinem &robur: at vtrumque in corde necessarium erat. Adde, quòd ea figura κονοηδεῖ fibrae cordis perpetuò motae, principium habent immobile, cui innituntur, mucronem scilicet, mitto quòd grauius fuisset cor, nec tam facilè distendi contrahique potuisset, nisi in mucronem turbinatum desineret. Accedit tamen figura haec proximè ad sphaericam omnium capacissimam, vt in maximis dilatationibus sphaericum appareat cor. Cordis extima superficies à basi ad conum laeuis &polita apparet, aliquid tamen inaequalitatis inducunt venę &arteriae coronalis ramuli sanguine tumentes, nec non adipis copia. Situm est cor in medio thorace, vt vitalem spiritum &viuificum nectar, salutaris stellae instar, in omnia extrema peraequè diffundat: medium autem hîc crassiore Minerua quàm Mathematici aestimamus. Nam si exquisitè loqui liceat, sola cordis basis medium thoracis occupat. Cùm enim thorax anteriore parte sterno, posteriore vertebris dorsi; superiore, clauibus, inferiore diaphragmate; dextra &sinistra duodecim costis, tanquam finibus circumscribatur: basis tantum à sterno distat, quantum à vertebrarum corporibus, tantumque à iugulo remouetur, quantum à diaphragmate.