Latin
466.5 to 466.7
André Du Laurens, Historia anatomica 466.5-7
Unproofread scanNot analysed yet
Denique à dextris &sinistris costis pariter abscedit. Medium porrò hunc situm occupauit: quia nobilior haec pars vasorum quatuor exortui &implantationi praefecta, tutiorem &digniorem locum postulabat. Reliquum cordis corpus turbinato mucrone sensim in anteriora, &sinistrum latus infra laeuam papillam exporrigitur, vbi conspicua pulsatio tangentibus nobis deprehenditur. In anteriora quidem, tum vt eo situ calidior reddatur pars in quam fit motus: at mouetur antrorsum animal, tum ne cordis basis, eiusque sinus in violentis motibus ossium duritie laederentur; in sinistrum verò potiùs, quàm in dextrum latus eminet; tum ratione ascendentis cauae, quae tota in dextris est, tum ratione hepatis in dextra locati. Debuit autem in alterutrum latus inclinare cor, non recta ferri, ne diaphragmati primario respirationis organo &perenni motum agitato, esset impedimento. Quantitas cordis exigua est, ad faciliorem systoles ac diastoles motum; &quia principiorum moles exigua, vis maxima. Haec non eadem in omnibus animalibus, sed quęcunque timida sunt, grandius his cor datum est. Exiguus enim calor in magno exolescit conceptaculo. Sic lepores, cerui, pantherae, mustelę, asini, cor maximum habent: est tamen, si Aristoteli credimus, cor homini quàm caeteris animalibus grandius. Quae verò Temperamende cordis magnitudine &incremento tradunt Aegyptij, commentitia sunt. Cor tum.