Latin
468.5 to 468.6
André Du Laurens, Historia anatomica 468.5-6
Unproofread scanNot analysed yet
Ad vtrumque ventriculi latus emicant appendices membranosae: Hippocrates corpora vocat μαλθωκὰ καὶ σηραγεώδεα, id est, mollia &cauernosa, quę non ab vsu aut actione, sed à similitudine auriculae dicuntur. Earum dextra venae cauae ostio praeiacet, sinistra in arteriae venosae orificio est sita, illa amplior est, quia crassioris sanguinis est conceptaculum; hęc minor, quia aërem continet. Vtriusque superficies exterior laeuis est, &dum oppletur, gibba; dum concidit, rugosa, interior verò inaequalis est, &foueis ac fibrosis amplexibus scatet. Auricularum vsus varij sunt &mirabiles. Primus, vt sint velut promptuaria quaedam sanguinis, &aëris, derepentè irruentium, ne in subita contractione per oppressionem suffocetur, &rebus foris intro confertim occursantibus frangatur cor. Alter vsus est, ne vena caua &arteria venosa in violentis motibus disrumpantur: magna enim cordi vis est trahendi &sanguinem &aërem. Si itaque maiores adhibeat conatus in tractione, vrgente refrigerationis &restaurationis necessitate, periclitarentur vasa, nisi auriculae adessent tanquam foueae. Tertium agnouit Hippocrates libello De corde, vt follium instar, cor refrigerent. Sunt qui velint in auriculis praeparari sanguinem, aëremque vitalis spi Quartus.