Latin
468.1 to 468.4
André Du Laurens, Historia anatomica 468.1-4
Unproofread scanNot analysed yet
CAPVT XI. OR licèt in animalibus omnibus vnicum sit, in duas tamen partes dextram &sinistram dirimi solet. Has Hippocrates libello περὶ καρδίης γαστέρας vocat, Galenus κοιλίως, Iulius Pollux κόλπους, Latini ventres: sinus, specus, thalamos, diribitoria dicunt. Dexter sinus sanguineus appellatus, &φλεβώδης seu venosus, quòd sanguinem in se contineat, solius ferè pulmonis gratia constructus videtur, &quae pulmonem non habent animalia, dextro etiam carent sinu. Nam cùm laeuis esset &rara pulmonum substantia, tenuissimo ad sui nutritionem sanguine indigebat, hunc itaque in dextro cordis specu attenuari oportuit. Dexter hic sinus, ad coni extrema non peruenit &pariete cinctus est tenuiore, quàm laeuus. Haurit è venae cauae patentissimo ostio per diastolen crassum sanguinem, quem in foueis suis excoquit, attenuatque; attenuati sanguinis portio per septum medium in sinistrum sinum exudat, pars altera per venam arteriosam ad pulmonum substantiam fertur. Sinister ventriculus arteriosus, &aëreus dictus, quòd aërem trahat &vitalem spiritum in se contineat, ad coni fines vsque pertingit, &pariete triplo quàm dexter crassiore obuallatur, ne aëreus &spumans sanguis ob tenuitatem vanesceret, &vt sanguinis in dextro sinu contenti crassities grauitasque compensaretur, atque ita cor esset ἰσόρροπον, id est, in aequilibrio. Vnde sit, vt, quanquam vinculum nullum sit, quod vicinis partibus cor alliget, nusquam tamen inclinet &propendeat. Vtriusque ventriculi superficies interna, etsi perquàm inaequalis est, multisque quasi foueis in carneam substantiam insculptis obsita, ea tamen inaequalitas in sinistro ventriculo longè est maior, ad aërem &spiritum continendum &coquendum, ne facilè dissiparetur &exspiraret, quod primus omnium obseruauit Hippocrates libello De corde, his verbis. Ambo quidem sinus interiore parte sunt asperi ac velut aliquantulum erosi, sed sinister magis quàm dexter. Vtrumque sinum, interiectus quidam paries discludit, vulgus septum medium dicit, ne contenta misceantur; hoc crassum quidem primo intuenti apparet, sed paulò accuratiùs inspectanti, tam multis foraminibus est peruium, vt à dextro in sinistrum specum facilis sit aditus, quicquid contra Galenum clamitent neoterici.