Latin
QVAESTIO VIII
André Du Laurens, Historia anatomica 47
Unproofread scanNot analysed yet
Ratione finis, quia cibum mandunt, molliunt, praeparantque ventriculo, propterea vt ad extremum vsque senium crescunt sola vrgente necessitate cum mutuo attritu minuantur; ita eadem impellente causa renascuntur: sed &si materiam generationis spectes, ea copiosissima est in maxillae vtriusque cauitatibus contenta: accedit, quod à nulla parte circundatur dens, quae illius generationem praepediat. Ita rationi tertiae satisfactum puto. Accretio (aiunt) &nutritio generatio quaedam est, at crescunt ossa &nutriuntur, cur non igitur coalescent? Respondemus, naturae eum esse ordinem, vt primum nutriatur pars, deinde si quid supersit, in omnem dimensionem crescat, tandem si superfluat alimentum, in partem abeat deficientem: at semen non tanta copia gignitur, vt nutritioni, accretioni, &nouae generationi sit satis. In vtero facile quidem generantur partes spermaticę quia &copiosa est materia, &ὁ δημιουργὸς διττὸς, id est, opifex duplex, inest enim &in semine &in vteri vasis, at nobis iam editis difficile generantur, quia alter iam opifex abest, qui semini inerat prius. Galeni authoritates nec semper, nec omnes spermaticas partes coalescere concludunt, quibus nos lubenter subscribimus: Alterius opinionis ratio, quae vim forma tricem spermaticis partibus denegat, soli semini concedit, facilè conuellitur: cum semen, Hippocrati, Aristoteli, Galeno &Medicis omnibus, partium omnium ideam in se contineat, &à solidis partibus excipiat. Est sane in ossibus vis ossifica, in venis venifica, modo adsit materiae dispositio. Caeterum dum semine ali, augeri, &coalescere dicimus ossa, non semen prolificum intelligimus, quod in solis testibus formam &perfectionem assequitur, sed quid semini simile. Hippocratis &Galeni authoritates, duriores tantum partes coalescere non posse, idque prouectioribus concludunt, quod nos secunda conclusione demonstrauimus. An spermaticae partes carnosis sint calidiores.