Latin
QVAESTIO IX
André Du Laurens, Historia anatomica 47-2
Unproofread scanNot analysed yet
QVAESTIO IX. XANGVIA frigidiora esse sanguineis, toties ab Hippocrate, Aristotele, &Galeno est decantatum, vt loca citare superstitio esset vel ostentatio. Carnosas autem partes sanguineas esse, spermaticas vero exangues, aut saltem pauco sanguine irrigatas, nemo adhuc quod legerim negauit. Quid Cinde sequatur videant omnes: conclusio enim satis loquitur ipsa. Sunt tamen Neotericorum quidam qui spermaticas partes, carnosis calidiores esse sibi persuadent. Extat doctissimi foberti Academiae nostrae olim Cancellarij dignissimi hac de re paradoxon, in quo permulta, de insito spermaticarum partium calore, veris simillima aut saltem veritatis pallio velata, subtiliter disputantur. Ego tam egregij Medici doctrinam &ingenij aciem semper magnifeci; quia tamen hac in reprimus veteris disciplinae authoritatem fregit, cogor ab eo discedere, &singulas eius rationes sigillatim oppugnare. Orta, inquit, attestantur principijs, id est, principiorum naturam redolent: At semen, e quo spermaticae partes ortum ducunt, sanguine est calidius: Erunt ergo spermaticae partes sanguineis calidiores. Quod autem sanguine sit calidius semen, ita demonstratur. Semen Hippocrati igneum dicitur &aëreum, sanguis vero, frigidus &aqueus. Quin etiam sanguis in canali continetur, semen vero vasa permeat nullis sensilibus cauitatibus peruia, quae tenuitatis &caloris indicia sunt certissima. Verum haec mollior mihi videtur ratio, quam tanti medici vis grauitasque postulent: Etenim in semine duo spectari docet Galenus mille in locis, corpulentiam (detis hanc vocem Philosopho tametsi non extat apud Ciceronianos) &spiritus, quibus vndiquaque perfunditur. Ratione illius, semen aqueum terreumque dicitur, ratione spirituum, igneum. Spiritus animae sunt instrumenta, per quae nobilis haec architectrix sibi domicilium parat, partes effingit, efformatque: hi spiriDigsted by Goog Ad tertiam. Ad quartam. Secundae opinionis rationibus satissit. Joberti opinio de calore spermaticarum partium. Prima eius ratio. Impugnatio rationis. Duo in semine spectantur, corpulentia &spiritus. riperegritate Liber primus tus formatrices dicuntur, horumque ratione semen, artifex dicitur &efficientis causae rationem habet.