Latin
472.5 to 472.7
André Du Laurens, Historia anatomica 472.5-7
Unproofread scanNot analysed yet
Sanguis qui è sinistro manat ventriculo spirituosus est &calidior, vt etiam conceptacula eius pulsare conspiciantur, &eodem libro cap. 6. Valde calidum est cor, iecur non ita calidum: si enim feruidae illius caliditatis esset principium hepar, pulsu carentes venas non haberet. Verùm haec omnia calorem impellentem tantùm esse caussam non praecipuam &primariam conficiunt, vt dicebat Aristoteles. Vt enim decipiuntur qui putant nutritionem fieri à solo calore, licet sine eo fieri non possit: ita errant qui à feruore solo motum hunc fieri volunt, licet sine eo non fiat. Erasistratus, Heraclides, Erithreus voluerunt motum cordis ab animali simul &vitali facultate fieri. Auerroes cordis motum ab appetente &sentienti anima manare existimat. Cor scribit machinam esse, &organum quo appetitus ad motum vtatur. Cùm enim in omni voluntario motu, vt docet Aristoteles 3. De anima, &Galenus libris De motu muscul. necessarium sit vt altera pars quiescat, altera moueatur, &in organo motus aliquid sit conuexum quod moueatur, aliquid concauum, cui pars mota innitatur, cor illud organum esse contendit, &voluntario motu cieri vult. Sed miserè allucinatus est Auerroes. Motum namque voluntarium &sedare dum sit, &excitare quiescentem possumus cap. 5. libri 2. De motu musculi: tardiorem &velociorem, rariorem &frequentiorem motum facit προαύρεστις: at cordis motus in nostra potestate non est, vt nobis pareat.