Latin
473.1 to 473.3
André Du Laurens, Historia anatomica 473.1-3
Unproofread scanNot analysed yet
Quinetiam qui à sentiente anima concitatur motus nunquam est sine apprehensione &cognitione: talis autem non est cordis motus. Dices pro Auerroe, Galenum pulsum appellare interdum actionem liberam: erit igitur arbitraria. Sed vide quid libertatis nomine audiat Galenus. Liberam actionem vocat pulsum, quae suo impetu ducitur, non arbitrio nostro, quae sponte sua perficitur, non nostra. Sunt qui cor à natura sola moueri putent, quòd haec secundum Philosophos, ἀρχὴ sit τῆς κινήσεως, id est, principium motus, in iis, quae mouentur. Alij distensionem cordis ab anima fieri volunt, contractionem verò à sola natura, concidentibus scilicet suo pon dere &depressis parietibus cordis. Nam inclinatione ponderis grauia concidunt, eriguntur à caussa meliore, sic in tremore facultas brachium attollit, grauitas deprimit. Sed non est tremulus cordis motus, nec contractionem parit grauitas cordis: sit enim per contractionem, fumidorum vaporum in venosam arteriam, &vitalis spiritus in aortam exclusio. Ergo in contractione robur, non imbecillitas. Ita de caussa huius motus varij varia sunt philosophati. Nos quid sentiamus audacter profitebimur. Sunt autem stabilienda priùs &iacienda nobis haec fundamenta. Motus apud Galenum triplex, violentus, animalis &naturalis, Violentus nullus est perpetuus, eique opponitur qui secundum naturam est. Animalis omnis voluntarius est. Eum autem describit eleganter Galenus cap. 5. lib. 2. De motu muscul. quae fiunt, sedare potes cùm vis, &quae non sunt, facere, motus is voluntarius dicendus. praeterea celerius aut tardius, crebrius aut rarius ea facere potes actiones hae voluntati seruiunt. Naturalis motus multiplex est, vt naturale multis modis dici potest. Est naturalis motus simplex, qui à sola natura &forma elementari perficitur: eo motu grauia deprimuntur, leuia in sublime attolluntur. Secundò, naturalis dicitur motus à Galeno, quicunque violento opponitur: sic musculorum motus licèt voluntarij, interdum naturales dicuntur, si zaτὰ Qvσιν se habeant. Tertiò, naturalis dicitur motus, quicunque animalis, id est, voluntarius non est. Sic capites. lib. 2. De motu muscul.