Latin
474.1 to 474.4
André Du Laurens, Historia anatomica 474.1-4
Unproofread scanNot analysed yet
Anima vnica varia praestat. Motum cordis manare à facultate. cardio &basi cordis neruulus à sexta coniugatione, quae recurrentem parit exortus, sed eo ad motum non indiget cor Intercepto enim hoc neruulo, aut saltem eius principio, quod ad latera aspera arteriae visitur, nihilominus mouentur cor &arteriae, vt saepe in canibus sumus experti. Cùm itaque cordis motus causse omnes sint naturales, naturalem esse hunc motum, &à facultate vitali, quae voluntaria non est, manare concludimus. Vt autem conclusionis huius veritas clarius elucescat, diluenda sunt quaedam, quae rudiorum animos remorari possent. Naturalis (aiunt quidam omnis motus continuus est: at motus cordis quiete gemina intercisus est. Admittamus naturalem, si vnicus sit &simplex, continuum esse; sed vbi duo sunt motus, hique contrarij, intermedia quiete est opus. Obiiciunt secundò, naturalem nullum motum compositum esse, cordis autem motum esse compositum. Dic motum cordis non esse compositum, sed duos esse cordis motus, non vnum; quia ex duobus contrariis motibus, non potest vnus motus confici, neque ex motibus fit motus, vt ex lineis figura. Tertiò id nobis obtrudunt, Quicquid à natura mouetur, propter finem mouetur; quem si semel adeptum fuerit quiescit, Aristoteli 7. Metaphys. sic aqua calefacta, vi &forma propria refrigeratur, &ab eadem forma nunquam incalescit. Si cor naturaliter mouetur, ergo vt dilatetur, aut contrahatur: dilatatum cur constringetur, aut contractum cur dilatabitur: Responde, verum id esse in motu purè naturali. At motus cordis ab anima est, à vi pulsifica, quae naturalem habet cognitionem vsus sui, &secundum varios appetitus variè cor mouet. Dum enim constrictum est cor, appetit dilatari, vt frigidum aërem hauriat; dum distentum est, appetit constringi, ad expulsionem fuliginum, ita diuersis motibus vrgente vsu, mouet perpetuo cor vitalis facultas: in quo distinguitur motus iste cordis ab aliis naturalis animae motibus, vteri quippe &ventriculi. Harum enim partium motus non sunt perpetui, quia obiectum non adest perpetuum, non vrget necessitas; finalis caussa semper praesto non est, cordi verò obiectum sese offert continuum. Indiget cor perpetua nutritione, temperatione, expurgatione.