Latin
474.5 to 474.7
André Du Laurens, Historia anatomica 474.5-7
Unproofread scanNot analysed yet
Postremo, naturalem non esse cordis motum contendunt, quòd fiat ad opposita: At oppositi motus à sola facultate animali eduntur; sic brachium sursum, &deorsum à sola voluntate mouetur. Sanè vnicus quidem &simplex motus est in inanimatis, sed animatis omnibus etiam plantis conuenit motus ad opposita, quinimo nunquam animae conuenit vnus motus, quin ei statim non insit contrarius, vt in nutrice facultate, attractio alimenti ab anima est; expulsio ab eadem. Anima sanè adeò diuina res est, vt non solùm multa faciat praeter aliarum formarum leges, verùm etiam contrariorum auctor esse queat. Mouet enim sursum, deorsum &praeter elementorum naturam omnem dextrorsum, sinistrorsum &circulariter. Terrae motus vnicus est, animae multiplex; quia terrae forma vna, simplex, simpliciter est anima simplex, multiplex, multipliciter simplex, essentia, multiplex potestate, multipliciter obiectorum cognitione à quibus eliciuntur actiones. Sit hoc igitur ratum, motum cordis naturalem esse, &à vitali facultate manare propter finem. Manare à facultate &vi quadam animae duo haec demonstrant; primum, quòd in diastole determinatus sanguis &aër trahuntur per eadem perpetuò &definita vasa: in systole fuliginosus aër &spiritus per certa vasa truduntur: deinde quia cordis caro omni villorum genere texta est. Si itaque alibi contrahunt, trahunt, relaxant, aut hîc erunt superflui, aut eundem praestabunt vsum. Dixi, propter finem; quia facultas haec neque agit πραιρετικὸς vt animalis, neque pro ratione potentiae agentis ad passum, sed ratione necessitatis tantùm. Ventriculus nulla vrgente fame tantum coquet alimenti, quantum ingeres, &quantum poterit. At cor non nisi vrgente necessitate mouetur, pulsum nunc celeriorem, nunc tardiorem, prout augetur vel minuitur vsus, efficiens. Quomodo moueatur cor, &an in sua systole aut diastole percutiat pectus. QVAEST. VIII. ACTENVS motus cordis caussam obscurissimam videor patefeisse: nunc motus illius modum &rationem, quam docuit me αὐτοψα, explicare aggredior.