Latin
482.1 to 482.4
André Du Laurens, Historia anatomica 482.1-4
Unproofread scanNot analysed yet
tinere non potest. Necessaria est itaque tenuissimi sanguinis permistio, qui aëris impetum cohibeat. Vtraque materia priusquam ad sinistrum cordis sinum feratur praeparatione indiget Aër per os &nares inspiratus, in pulmonum vasis &tota eius substantia molli, rara ac spongiosa praeparatur, &familiarem innato spiritui qualitatem longiuscula mora recipit; praeparatus aër in pulmone, per arteriam venosam fertur in sinistrum sinum. Haec aeris est praeparatio, hi ductus, per quos in sinistrum specum fertur. De sanguinis verò praeparatione quo loco fiat, &per quas vias in sinistrum cordis sinum deriuetur, maxima contentione certatur inter Anatomicos. Legi ego, &euolui multorum tum veterum tum neotericorum scripta, tandem quatuor hac dere omnino inter se dissentientes opiniones inuenio. Prima, eamque antiquissima, Galeni est. Putat Galenus sanguinem per venam cauam, quae patentissimo ostio hiscit &adaperitur cordi, ferri in dextrum sinum tanquam cisternam, in ea coqui, attenuari, subigi, mox eius portionem per venam arteriosam ad pulmonum nutritionem distribui: alteram per septum medium, quod velut interiectus paries vtrunque sinum discludit, ferri in sinistrum specum, ibi cum aere mistum vi cordis insita, eiusque innato spiritu &ingente caloris incendio, haud secus atque in fornace vitalis spiritus formam induere. Hanc Galeni opinionem, quae omnium est verissima, damnarunt plerique ex iunioribus. Non enim fieri posse putant vt tam breui temporis spatio ea sanguinis copia, quae ad vitalis spiritus generationem requiritur, à dextro ventriculo in sinistrum per septum medium exudare queat, cùm nulli appareant sensiles &aspectabiles ductus septumque ipsum crassissimum sit. Quinetiam non posse à dextro in sinistrum sinum per septum ferri sanguinem sibi persuadent, quia irritus foret cordis labor: cur enim à sinistro in dextrum idem sanguis non remeabit, cùm eadem pateat via, iidem sint ductus &ostiola nulla impediant? Sed leuiora sunt haec, quàm vt tanti viri auctoritatem labefactare queant. Sciebat Galenus non defuturos qui puerilia haec obiectarent. Quamobrem cap. 15. libri 3. De facult. natural. mentem suam eleganti &dilucida oratione ita aperuit. Ex dextro sinu trahitur quod tenuissimum est per foramina septi, quorum extremos fines vix cernere licet; tum, quia in demortuis concidunt omnia: ferri autem per eos ductus sanguinem, hinc patet, quòd Natura nihil temere vnquam &frustra molitur: at foueae sunt in septo, &profundi sinus quamplurimi, qui in angustum sensim terminantur: vult ergo Galenus foueas has in angusta foramina desinere, per quae ἄθροως &magna copia sanguis feratur. Cur autem à sinistro sinu per eosdem ductus non remeet in dextrum sanguis, caussam refero ad peculiarem vim cordis; trahit sinister sinus eum sanguinem &retinet insita proprietate, eoque aliquantulum fruitur, tandem in aortae tubos pellit.