Latin
482.5 to 482.7
André Du Laurens, Historia anatomica 482.5-7
Unproofread scanNot analysed yet
Sic qui à venarum tunicis exudauit sanguis, aut per earum oscula in partis substantiam effusus est, non remeat in venas, quia retinetur &in partis substantiam facescit. Huius opinionis veritas etiamsi naturae suę lumine sit clarissima, aliorum tamen sententiis propositis &sigillatim excussis, clariùs elucescet. Fuit secunda Columbi opinio, sanguinem in dextro quidem sinu attenuari, &praeparari, sed per alios ductus, quàm per foramina septi (quae pernegat ipse) in sinistrum ferri ventriculum. Est autem patens illi canalis vena arteriosa, quae totum sanguinem à dextro specu ad pulmones defert, sanguinis illius portionem vnam in pulmonum substantiam ad peculiarem nutricatum distribuens, alteram in arteriam venosam, &ab ea in sinistrum cordis sinum cum aere refundens. Suum hoc dogma duabus firmat rationibus. Vena, inquit, arteriosa amplior est, insigniorque quàm pulmonibus nutriendis necessum sit: Est ergo verisimile non alendo tantùm pulmoni, sed deferendo etiam sanguini ad vitalis spiritus generationem dicatum esse hoc vas. Est &altera ratio eiusmodi, in arteria venosa sanguis tenuissimus &arteriosus adest perpetuò: Hunc sanguinem non à sinistro sinis accipit, impediunt enim tricuspides membranulae, ergo à vena pulmonis. Sunt haec sane probabilia &veritatis pallio velata: nusquam tamen pro veris admittenda. Nam quod asserit, pulmonum venam insigniorem esse quàm requirat exiguum pulmonis corpus, planè inficiamur. Rara Prima ratis impugnatur. enim est, laxa &spongiosa pulmonum substantia, ergo maximè dissipabilis: perenni &continuo agitatur motu, &ob cordis viciniam facilè incandescit, vnde triplicis alimenti ingens exhaustus: at par esse debet affluxus &effluxus ratio.