Latin
484.6 to 484.8
André Du Laurens, Historia anatomica 484.6-8
Unproofread scanNot analysed yet
Hoc docet αὐτοψία, &summus Dictator libello περὶ καρδίης apertissimis verbis id prodidit. Negabit Vimus hunc valuularum vsum, sed tamen frustra à Natura conditas esse inficiabitur. Si itaque non omnino ingredienti aut egredienti sanguini aditum intercludunt, saltem vt ipse etiam fateri cogitur, sanguinis ἄρροως &confertim influentis impetum frangent sistentque. Hoc si verum est, non poterit à liene per arteriam magnam tota vitalis spiritus materia in sinistrum ferri sinum; quia cita &praeceps esse debet spirituum generatio, confertim ergo &impetu affluere debet illius materia, hunc impetum sistunt membranulae. Quinetiam in structura cordis singulare est hoc Naturae artificium, vt per vnum vas trahat, per aliud expellat. Trahit per venam cauam sanguinem, expellit eundem per venam arteriosam, trahit per arteriam venosam aërem, quem sanguini permiscet; expellit vitalem spiritum in aortam. Quod si per aortam materiam spiritus traheret, &spiritum eodem ferè momento in aortam compelleret, fieret horum succorum permistio, essentque in arteria perpetuò duo motus contrarij, sanguinis à liene ad cor ascendentis, &arteriosi sanguinis à corde in lienem descendentis. Quod vt in criticis excretionibus &egregiis naturae conatibus interdum fieri posse admittimus: ita perpetuum esse negamus. At perpetua fit spirituum generatio. Obiiciet nobis Vimus, venosam arteriam, quae &aërem ducit ad cor, &vapores fumidos cum sanguinis portiuncula extrudit in pulmones, sed non eadem est aëris &sanguinis ratio. Potest ob tenuitatem aër &sanguinem &tunicas peruadere, quod sanguis non De organis VILARDUS. guis non praestat. Praeterea, si in liene praeparatur arteriosus sanguis, non in dextro cordis siTertia, nu, ut voluit Galenus, cur patentissimo ostio adaperitur cordi vena caua? an ad solam pul monum nutritionem? minimè quidem: est enim, vt scribit Galenus cap. 15. lib. 3. De facult.