Latin
QVAEST. XI
André Du Laurens, Historia anatomica 485
Unproofread scanNot analysed yet
nat. venae cauae orificium venae arteriosae ostio multò amplius: an ad cordis nutritionem? minimè gentium: habet enim peculiarem venam coronariam dictam, qua alitur. Ergo, vt in cordis thalamum sanguinem ad spirituum generationem effundat. Postremo, lienem vitalium Quarta. spirituum praeparationi dicatum non esse, hinc colligo, quod lien obstructionibus maximè sit opportunus: non ratione vasorum, quae amplissima sunt; non ratione parenchymatis, quod rarum est &spongiosum; ergo ratione contenti humoris faeculenti: at quomodo faecis expurgationi &sanguinis praeparationi inseruiet? Sed de lienis vsu contra Vimum libro sexto disputauimus. Concludamus itaque in dextro cordis sinu praeparari sanguinem, &per septi foueas ac foramina in sinistrum specum ferri. An per sinistrum cordis ventriculum &arterias, empyicorum pus expurgari queat: &,quomodo per vrinas, aluum &abscessus expurgetur,