Latin
QVAEST. XIII
André Du Laurens, Historia anatomica 490
Unproofread scanNot analysed yet
Sic totum cor calidum quidem natura est, sed spirituosa eius pars toto corde calidior est, &ab ea caloris Obiectio. gradum obtinent spiritus intensissimum. Obiiciet hîc fortasse argutiolus quidam, spiritus calidissimos non esse, quia temperati sunt. Bene, inquit Galenus comment. ad Aph. 14. &15. sect. 1. temperata est caloris natiui essentia: at calor natiuus nihil aliud est, quàm humidum primigenium Responsio. insito spiritu &calore vndique perfusum. Dic temperatum esse calorem natiuum, si ad febrilem &extraneum conferatur, qui mordax est &sua acrimonia tactum feriens, vel temperatum dici ad iustitiam. Sed haec de actiuis qualitatibus dicta sint satis. De passiuis Auicenna non minor controuersia est. Auicenna cor siccum esse vult libro De temp. Galenus cap. 3. cor siccum vult. Ratio. &12. libri 2. De temperam. necnon 3. De alimentorum facult cor siccum astruit, eius carnem duram &solidam affirmans. Est autem hoc perpetuae veritatis axioma; Quicquid durum in viuente, tangenti sentitur, id etiam siccum esse; quia nulla pars concretione aut tensione dura generatur. Auerroes contrà, totam cordis substantiam humidam esse contenAuerroes humidum. dit, quòd vita in calido &humido consistat, cor autem vitae principium sit, &humidi officina. Galenus cap. vltimo libri I. De temperam. viscus hoc sanguinem vocat: si sanguineum, ergo humidum: &eodem capite; Cor, inquit, paulò minus quàm cutis est durum: taque humidius cute. Proculdubio si partium singularum temperamenta ad medium generis, Quid sentiamus. id est, cutem referenda sunt, vt docuimus ex Galeno, &eadem sensu tactus aestimanda, cor humidum dici debet; est enim humidius cute, quia mollius. Dum verò cordis carnem duram &solidam scribit Galenus: De temperam. non confert concuti, sed reliquis viscerum, vt lienis, renum, pulmonum, &hepatis carnibus. Hoc eius verba indicant quae sic habent: Cordis caro, lienis &renum carne tanto est siccior, quanto durior. De cordis nutritione, an venoso alatur sanguine, an tenuissimo in suis ventriculis contento.