Latin
QVAEST. XIIII
André Du Laurens, Historia anatomica 490-2
Unproofread scanNot analysed yet
QVAEST. XIIII. ORDIS carnem venoso &crasso ali sanguine scribit Galenus libris De vsu partium, &7. De Anatomicis administrat. Cuius sententiae veCor venoso li sanguine. ritatem his rationibus stabiliendam putamus. Theorema est catholicum, Similia similibus conseruari &refici. Dura est, crassa &solida cordis caRationes. r sanguine igitur sibi simili &crasso reficienda. Praeterea vena adest Coronaria cor insignis, σεφανιαίαν vocant Graeci, nos coronariam, quòd totam cordis basim instar ciis vena coronae cingat, ab hac ramuli per vniuersam cordis substantiam sparguntur. At nihil frustra &temere vnquam molitur prouidens Natura, nutriendo ergo cordi venam hanc destinauit. Accedat ad haec ocularis demonstratio, quae ratione nulla conuinci &labefactari poαὐτοψία. test. Quis non videt venae coronariae ramulos sinistra cordis parte insigniores &copiosiores quàm dextra, quia crassior illa parte densiorque caro copiosiore ad sui nutritionem sanSubterfugium quine indigebat? Haec cùm aduerterent quidam, &harum rationum vim effugere non posquorundam. sent, voluerunt externam tantùm cordis superficiem sanguine ali crasso per coronariae ramos delato internam verò sanguine tenuissimo in ventriculis contento refici; quia angustior illis exiliorque videtur haec vena, quàm vt sufficiat alendo toti cordi visceri calidissimo perpetuis motibus agitato; tum, quòd vasa illa extimam tantùm perreptent superficiem, &PIV Conuelutur. ad sinus nullo modo penetrent. Sed non video quam vasis angustiam describant nobis: est enim satis insignis coronaria, mouetur quidem perpetuò cor, sed multa ne incandescat, resiccetur &exhauriatur eius humidum, prohibent. Externa parte adipe oblinitur copiosissimo, &aqueo humore circundatur, vt sanum in custodia florescat; in suis sinubus humidum adest copiosissimum, quo etsi non alatur, rigatur tamen. Dicunt coronarię ramulos per interiora non disseminari. Neque etiam per interiorem musculorum &ossium substantiam sparguntur vasa: σώρκες ὀλκοὶ, inquit Hippocrates, trahunt carnes alimentum à proximo vase. Si neotericos cum Galeno velis conciliare, dic nutriri fortasse interiora cordis, sanConcilietis, guine in ventriculis contento, sed nondum attenuato: cur enim interiora tenuissimo, exteriora crasso alentur sanguine, cum eadem sit carnis natura? De cordis substantia &carne.