Latin
501.1 to 501.4
André Du Laurens, Historia anatomica 501.1-4
Unproofread scanNot analysed yet
QVAESTIO XX. Erespirationis caussa efficiente maxima disceptatione certatur inter Philosophos &Medicos. Alij enim à natura sola, alij ab anima tantùm vtrumque motum &distentionis &contractionis fieri putant: illi respirationem iniussam, hi voluntariam esse actionem contendunt. Non est vtraque opinio suis destituta patrociniis. Aristoteles naturalem omniRespirationem no esse &inuitam existimat, quem secuti sunt Auerroes, Turisanus, aliinaturalem esse docetur. que ex Graecorum, Arabum, &Latinorum familia quamplurimi. Hanc eorum sententiam rationibus satis validis &veri specie adumbratis confirmare placet. Actio omnis Ratio 2. voluntaria ab electione est &cum apprehensione obiecti: at dormientium electio nulla est, voluntas nulla. Praeterea certissimum est per somnum animales omnes facultates otiari: Secundae. at respiramus dormientes vt vigilantes, estque tam in somnis, quàm in vigiliis aequabilis &sui similis respiratio: non ergo actio est animae, quia nulla animalis actio aequè in somnis ac vigiliis perfecta est. Sed &caroticis exoluuntur facultates omnes animales: caron nam Tertis. que definit Galenus animalitatis priuationem; sed in caro seruatur respirandi libertas. Apoplectici nihil ex voluntate agere possunt: est enim apoplexia resolutio vniuersi corporis, Quartae. id est, cerebri &totius neruosi generis; vis ergo omnis à cerebro influens extincta est, vt siue vras, siue pungas nihil sentiant; ablato sensu impossibile est remanere motum voluntarium: at respirant Apoplectici, aliunde ergo quàm à cerebro respiratio. In Epilepsia conuellitur Quintae, vniuersum corpus cum sensuum &mentis priuatione, remanet tamen spirandi quaedam liSexta. bertas Quinetiam si respiratio voluntaria esset, fatigaretur tandem vt caeterae omnes animales actiones; at respirando non fatigantur animal, quin potius si liberè spiritum non duSeptima. cat, fatigatur: ergo naturę opus est non animae. Accedit quòd si respiratio esset voluntaria, cogitaremus aliquando an respirandum esset vel non; at respiratio in deliberationem Octaua. nunquam cadit. Deinde voluntarium &perpetuum contraria sunt: at respiratio perpetua est, &à vita in animali perfecto inseparabilis: cor enim, vt scribit Galenus libro De foetus formatione, vbi respiratione fuerit priuatum, moueri desinit. Adde quòd si ideo voluntaria Nona.