Latin
501.5 to 501.6
André Du Laurens, Historia anatomica 501.5-6
Unproofread scanNot analysed yet
esset respiratio, quia celeriorem tardioremque eam facere possumus, eadem ratione cordis &arteriarum motus voluntarius esset; possumus enim pro voluntatis imperio pulsus nunc rariores, nunc densiores, nunc celeriores, nunc tardiores facere; nam si irascamur, aut exerceamus nos, augebitur pulsus: si spiritum cohibeamus, minuetur. Potest etiam afferri Decima hęc ratio non inelegans. Animales actiones, pro voluntatis imperio cohibere possumus. At dum iram exaestuat cor, dum inflammatione tentatur, dum causo &acuta febre infestatur, ita frequens est respiratio, vt ei imperare non liceat. Asthmatici, pleuritici, ortopnoici coguntur velint, nolint, ita respirare: non itaque voluntaria est. Praeterea respiratio vitali Vndecima. facultati inseruit: solius enim nutritionis, refrigerationis &expurgationis gratiâ comparata est, &in solius pulsationis subsidium instituta, vnde cor Galeno princeps respirationis organum dicitur; at vitalis facultas voluntaria non est, sed purè naturalis. Sed &eadem Duodecima. videtur esse pulsus &respirationis efficiens caussa, quia augetur minuiturque respiratio vt &pulsus, non pro arbitrio voluntatis, sed pro vsu aucto vel imminuto. Sic febricitantium ¤tium respiratio maior est frequentiorque etiam inuitis nobis, aucto nimirum corDecima terdis aestu. Postremo, Galenus tertio De locis affectis, disputans aduersus Archigenem, ceretia.