Latin
QVAESTIO XX
André Du Laurens, Historia anatomica 504-2
Unproofread scanNot analysed yet
runt Anatomici. Arteriae ve nosae tertius vsus, arteriosum sanguinem ferre ad pulmones. Confirmatis. no esse conficiunt. Eadem est (fateor) &pulsus &respirationis necessitas, eadem caussa finalis, nutritio, temperatio, expurgatio, sed diuersa organa sunt motus. Laesa respiratione, negamus semper cordi &thoraci admouenda esse remedia; nam laeso communi neruorum principio, affecta spinali medulla &ceruicis neruis, thoraci adhibere remedia inutile erit. Authoritates Galeni interpretatione egent. Non putat cohiberi posse omnino spiritum viuente animali, vincitur enim à motu naturali, motus voluntarius; dum respirationem per arterias toti corpori contingere scribit: per respirationem intelligit motum, non modò voluntarium, qui sit à musculis, sed etiam naturalem, qui fit ab arteriis, de quo Hippocrates sect. 6. libri 6. Epidem. dum ait, Inspirans &exspirans esse totum corpus. Prioris ergo sectae rationibus satisfactum puto. Posterioris, quae voluntariam omnino actionem esse contendit respirationem, rationes sic placet eludere Illa quidem absolutè &simpliciter voluntaria dici debet quae &sedari potest arbitrio nostro si fiat, &excitari si non fiat: at talis non est respiratio: si enim omnino cohibeatur spiritus, vt historiae multorum testantur, extinguetur omnino animal: itaque excitari amplius non poterit respiratio. Atque vt vno verbo dicam, esse in respiratione aliquid voluntarium tres illae rationes conficiunt, sed nihil à natura esse non probant. Nos mistam esse actionem concludimus, &ad respirandi functionem ambo principia simul iuncta cerebrum &cor, animalem &naturalem facultatem concurrere cum Galeno existimamus. De motu &vsu arteriae venosae.