Latin
QVAEST. XXI
André Du Laurens, Historia anatomica 504-3
Unproofread scanNot analysed yet
QVAEST. XXI. RIA pulmonum sunt vasa, arteria aspera, vena arteriosa &arteria venosa; de quorum motu certant Anatomici. Sunt qui omnia haec ad motum pulmonis moueri velint, alij ad motum cordis. Galenus septimo De vsu part. capite nono scribit dilatato pulmone, solas arterias asperas dilatari. Si (inquit) mortuo animali per laryngem insufflaueris, implebis asperas arterias &pulmonem distendi videbis, cum interim arteriae laeues ac venae molem sibi ipsis retineant aequabilem. Non ergo ad motum pulmonis mouentur vena arteriosa &arteria venosa. Neque etiam eodem motu mouentur quo &cor &arteriae. Non enim quia distenduntur implentur, sed quia implentur dilatantur, quia vacuantur concidunt, vt vtraque cordis auricula. Nam cor in sua dilatatione trahit aërem ab arteria venosa, in systole pellit in eandem vapores fumidos, vacuatur ergo in tractione cordis, &impletur in contractione, vt moueatur quidem ad motum cordis, sed non eodem motu, nec eadem vi qua agitantur arteriae. Dices, arteriam venosam cordi esse continuam &à sinistro cordis ventriculo, in quo vis illa pulsatilis insita est, ortum ducere, non secus ac magnam arteriam. Sed si primum eius ortum attentè inspexeris, videbis à dextro potius sinu oriri &venae cauae esse propaginem cuius structuram retinet; tunicam enim habet simplicem, non crassissimam arteriarum instar. De vsu autem arteriae huius venosae quid sentiamus paucis aperiemus. Duplicem tantùm agnoscunt Anatomici huius vasis vsum, aërem scilicet in pulmonibus praeparatum deferre in sinistrum cordis sinum, &fumidos vapores spirituum recrementa exportare. Addo ego tertium; vitalis quippe spiritus &arteriosi sanguinis portiunculam deferre ad pulmonum vitam; vita enim omnis à spiritu est vitali sanguineque arterioso, qui in sinistro sinu elaborationem perfectam consequitur. Hoc voluisse videtur Galenus libro sexto De vsu partium, his verbis. Quod venae propter crassitudinem suam ac densitatem alimenti minus ipsi tribuere possunt, hoc omne arteriae compensant, tenuem, sincerum &vaporosum sanguinem abundè ipsi dispergentes. Et capite octauo libri septimi, Arteriae, inquit, laeues pulmonis tenuem, purum &vaporosum sanguinem continent; nam si sanguinis penitus essent inanes, cur non rectà ad cor asperę arteriae pertinerent? posset enim arteria aspera aërem ducere ad cor, &fumidos vapores educere.