Latin
LIBER DECIMVS
André Du Laurens, Historia anatomica 518
Unproofread scanNot analysed yet
Magnum caput tangatur. Situs. Cur in editißimo loco. vnguem globosa est, sed quadamtenus oblonga verticibus geminis extumescens, &ad latera compressa cernitur: oblonga quidem, vt cerebrum &cerebellum contineret; protuberans anteriore parte ob apophyseis mammillares, odoratus organa; posteriore, ob spinalis medullae exortum. Comprimitur autem ad latera, sed magis anteriora versus, tum quia processus dorsalis multò crassior est quàm neruorum faciei; tum quia in ea figura constituitur sinus, in quem aër ex anteriore parte accedens impingit: tum, quia non sunt ossa temporum impedimento oculis maiore circulo conspecturis, id est, in alterutrum latus, tum denique vt posterior pars stet velut in aequilibrio supra dorsum, cùm anterior pars ob maxillae superioris ossa sit grauior. Figuram autem capitis hîc naturalem intelligo: nam quae non naturalis est, aut rotunda est exquisitè, aut acuminata. Rotundum caput στρογγύλον vocant, quòd nec in fronte, nec in occipite προβολὴν, id est, proiecturam habet: acutum verò turbinatum, quale fuit apud Homerum Thersitis caput, φοξὸν dicitur, vel vt placet Athenaeo, φαοξὸν, quod intuentibus acutum appareat, qualia erant pocula quaedam fictitia apud Argiuos, quae φοξείχειλα vocabantur. Eustathius φοξὸν, quasi φλοξον dicere mauult, à voce φλὸξ, quae flammam significat, flamma autem in acutum vergit. Magnitudo capitis non omni animali eadem est; sed homini quàm caeteris animalibus multo maior, quia cerebri moles amplior. Paruum caput semper in vitio est; quia &formatricis imbecillitatem, &spermaticae materiae inopiam arguit. Vnde Physiognomi paruum caput praeceps &temerarium ingenium arguere affirmant, ob spirituum paucitatem, qui angusto coërciti conclaui incalescunt sine modo, nec liberè exspatiantur. Magnum verò caput, si caetera consentiant, id est, ęqualis ossium omnium sit proportio, semper laudatur. De quo exstat illud Hippocratis 6. Epidem. Ex capitis magnitudine ossium naturam aestimato, non quòd oriantur ossa à capite, sed quia ossa omnia proportione ossibus, quibus articulantur, respondent: scilicet brachij ossa humero, coxendicis sacro, sacrum vertebris, vertebrae spinali medullae, medulla cerebro, cerebrum caluariae. At dixit Aristoteles in Problem. hominem animal esse prudentissimum, quia paruum &breue caput habet. Sed per paruitatem externam, ossium &carnis tenuitatem intelligit non internam cauitatem. Situm est caput in editissimo loco, quia ex Platonicorum doctrina intelligentem animę facultatem, tanquam reginam &principem, in sublime attolli oportuerat, vt irascibilis &concupiscibilis tanquam famulae, illi subseruirent, eiusque gubernaculo regerentur. Galenus non propter oculos caput constructum putat, vt ei imponit Auerroes (solius enim cerebri gratiâ conditum est) sed propter oculos supremum locum occupasse caput scribit. Nam cùm oculi sint velut exploratores interdiu noctuque nobis excubantes, editissimum postulabant locum. Quia autem visus neruum requirit mollissimum, &breuissimum, ne longo itinere gracile membrum &molle periclitaretur, oportuit cerebrum neruorum principium iuxta oculos locari. Neque verò oculis tantùm, sed etiam reliquis sensibus maximum vsum praestat hic capitis situs, olfactus enim ascendentem vaporem melius excipit, vox ex alto melius exauditur. Singularum capitis partium breuis descriptio.