Latin
519.1 to 519.4
André Du Laurens, Historia anatomica 519.1-4
Unproofread scanNot analysed yet
CAPVT II. OTA haec superior regio, quae à prima colli vertebra ad vertiicem vsque extenditur, in duas partes diuidi solet, in capillatam Capitum diuisio. scilicet &capillis priuatam. Quae pars capillitio tegitur τριχωτὸν Aristoteli, Latinis caluaria dicitur. Quae pars pilis orbata est πρόσωπον, πρόσοψις appellatur nomine à re ipsa accepto, quia πρόσωθεν ὀπωπε, solus enim homo prospicit anteuersus, Capillatae parvocemque anteuersus mittit. Latini faciem &vultum vocant. Partis capillatae cirtio Ποἰσι, cumferentia περιδρομὴ &στεφώνη, id est, corona dicitur. Partes habet anticam, po sticam, mediam &laterales. Anterior pars βρέγμα, ἀπὸ τοῦ βρέχειν, ab irrigando vocatur, est enim humidissima &mollissima; ab aliis sinciput, quasi summum caput. Posterior ἐνίον dicitur, διὰ τὸ ἰνῶδες καὶ νευρῶδες εἶναι, quod fibrosa sit &neruosa: multi enim ad occiput feruntur tendines, neruorum etiam exortus ferè omnis est ab occipitio; Hippocrati κoτὶς vocatur. Media κορυφὴ, μεσόκρανον, ἐλιγμὸς, Latinis vertex dicitur, quia ibi capilli in gyrum vertuntur. Laterales partes κρόταφοι, κόρσαι, κόρρίαι, Latinis tempora appellantur, quia canitie aetatis annos produnt. Rursum caluariae partes, alię sunt continentes, alię contentę. ConCaluariae partes continentinentium quaedam communes, quaedam propriae. Communes sunt pili, cutis tes &conpanniculus carnosus: propriae, pericranium, ossa cranij &meninges duae, dura &tentae. tenuis. Contentae sunt cerebrum, cerebellum &qui ab his oriuntur nerui. Harum partium historiam hoc libro describere institui. De partibus continentibus communibus, ac primùm de pilis. CAPVT III. N caluariae historia primi omnium sese offerunt capilli, quos in numerum partium communium continentium ascribo, quia in plerisque corporis partibus reperiuntur. Sunt enim, vt lascribit Aristoteles tertio de historia animalium, vel συγγενi. Plorum diuisic. δὲ καὶ id est, congeniti, vt capitis, superciliorum &palpebrarum; Pilorum novel ὑστερογενεις, id est, postgeniti, vt pubis, alarum &menti. Pili minaGraecis τρίχες dicuntur, οἷον θέριχες, ὅτι θερίζονται, quòd demeti soleant §ioni obnoxij sint. Persio cirri vocantur à κειρω, id est, incido.