Latin
CAPVT II
André Du Laurens, Historia anatomica 520
Unproofread scanNot analysed yet
Raritas autem cutis quàm sit necessaria, expressit eleganter Hippocrates, libro De natura pueri: φύονται μὲν γὰρ μέγισται καὶ πλεῖσται, ὅκου τοῦ σώματος ἡ ἐπιδερμὶς ἀραιοτάτη δοι. id est, &plurimi &maximi enascuntur pili, quâ corporis parte cutis rarissima est; &vbi posteriùs rarescit cutis, ibi posteriùs nascuntur pili: vt in mento &pube. Efficiens pilorum caussa calor est moderatus, qui fuliginosos vapores in curis spiracula pellit, &ita siccat, vt pili naturam formamque induant. Forma pilorum per accidentia quaedam, colorem quippe, figuram &similes qualitates designari solet. Color humori praedominanti similis est: omne enim excrementum humoris sui ideam refert; sic biliosorum, flaui; pituitosorum, albi; melancholicorum, nigri apparent capilli: crispitudo autem, rectitudo ac obliquitas pilorum, &cutis siccioris humidiorisque, &caloris debilioris aut valentioris, &materię calidioris frigidiorisque dispositionem sequuntur; de quibus multa Galenus 20. De temperament. Finalis pilorum caussa triplex est, subiectarum partium tutela, ornatus, &fuliginosorum recrementorum expurgatio. De cuticula, cute &panniculo carnoso capitis.