Latin
519.5 to 519.6
André Du Laurens, Historia anatomica 519.5-6
Unproofread scanNot analysed yet
Eorum tota congeries κόμη, coma, λάχνη; viris à frequenti caesione, caesaries; Cama quid, foeminis ab ornatu &curiosiore cultu coma, à κομέω quod est curo. Separatio à vertice ad frontem protensa Aristoteli λύσωμα &λύσωσις, Latinis discrimen &aequamentum vocatur. Cumulus in fronte πρόκοττα, cumulus occipiti familiaris Ruffo χαῖτα, Latinis iuba, crines. Primus eorum exortus in temporibus à Ruffo ἴουλος, à Latinis lanugo. Qui iuxta aures demittuntur παρωτίδες cincinni dicti sunt, praesertim si contorti sint: Radices enascentium pilorum lόνθους quidam dixerunt. De pilorum natura &generationis modo plura hîc adnotare non est huius loci; hęc tantùm in rudiorum gratiam obiter dicere placet. Ad pilorum exortum quatuor caussarum genera concurrere, materialem, efficientem, formalem &finalem. Materia pilorum duplex est, ex qua, &in qua Materia ex qua generantur Materia pilorum duplex, pili, excrementum est tertiae coctionis; fuliginosus quippe vapor rariora cutis spiracula permeans. Materia in qua cutis est moderatè sicca &rara. Vt enim in palustri &vliginoso loco nihil generatur; nec item in squalidiore solo, ita in humidiore &sicciore cuti pilos erumpere non datur.