Latin
524.1 to 524.4
André Du Laurens, Historia anatomica 524.1-4
Unproofread scanNot analysed yet
CAPVT IX. OMINEM ob naturae maiestatem θαῦμα θαυμάτων animal adorandum &venerandum à sapientissimis Aegyptiorum sacerdotibus appellatum fuisse aliquando diximus. Maiestatis porrè huius imaginem licèt vbique habeat expressam, lucent tamen in capite plures diuinitatis illius &principatus animae radij. Quid sine capite est homo? lacet mehercule sine nomine, sine honore, quasi truncus ignobilis. Sola principum capita auro, aere vel marmore sculpta in pretio sunt. Per caput iurabant veteres; capitis nutu pacta confirmabant. At caput solius cerebri gratiâ constructum est; illius enim &domicilium &propugnaculum dicitur Hippocrati. Quantò igitur contentum eo quod continet praestantius est, tantò cerebrum praestat capiti. Est hoc viscerum excelsissimum proximumque caelo; hanc habent sensus arcem, hîc culmen altissimum, hîc mentis est regimen. Est cerebrum non modò sensuum sedes &motuum προαιρετικὼν artifex, membrorum vastissimas moles &musculorum praetumida corpora neruorum fibris, quasi funiculis, non sine admiratione trahens; sed &sapientiae est domicilium, memoriae, iudicij, cogitationum, quibus opifici Deo humanum genus redditur simillimum. Plato diuinissimum hoc appellat membrum, nec solùm praecipuum, sed etiam totum in corpore. Homerus ὑρανὸν dicit, quòd ad instar primi orbis eius influxu ac illustratione inferiora moueantur &sentiant. Hîc sacram Palladis arcem Poëtae locant, dum eam è louis cerebro pronatam fingunt; propterea à cerebri vsu &esu, tanquam re sacra, abstinebant veteres, sternutantibus bene precabantur. Quod denique in mundo est caelum, id in homine est cerebrum; illud intelligentiarum, hoc rationis est domicilium. Sunt haec sanè omnia diuinitatis cerebri certissima argumenta; sed hoc vnum inter caetera eius pręstantiam luculenter demonstrat, quò i cerebro omnia famulentur, eiusque solius gratiâ totum corpus constructum sit. Homo namque ad intelligendum tantùm est natus: at intelligentis facultatis sedes est cerebrum. Intelligentem phantasmata speculari decet: non fit idolorum perceptio nisi externorum sensuum (qui animae velut satellites sunt &internuntij) operâ: sensus itaque omnes in capitis regia &rationis conspectu sunt circuniecti. Vt autem obiectorum varietatem sensus perciperent, locali motu eguit animal, hinc organa motus constructa sunt, musculi, tendines, nerui, ad quorum robur &stabilitatem ossa sunt efformata.