Latin
524.5 to 524.6
André Du Laurens, Historia anatomica 524.5-6
Unproofread scanNot analysed yet
Actiones has non exequitur anima sine calido, quod vt quotidie exhauritur, ita continuò resarciendum est; hinc caloris duo fontes, cor &hepar cordi, arteriae &pulmo; hepati, venae &naturalia organa subseruiunt. Cerebri igitur gratiâ omnia sunt condita. Haec visceris huius praestantia est, haec diuinitas. Sed si fabricae concinnitatem, &solertem indoctae naturae industriam in cerebri structura spectes, si regiae huius domus columnas &concamerata inuolucra superbi aedificij ingentem molem suffulcientia; si atria, thalamos, sinus quatuor, speculum lucidum, plexus arteriolarum labyrintheos; si cerebri helices, &miram eius in neruorum propagatione foecunditatem intueare, miraberis proculdubiò, &cum vetustissimo Zoroastre exclamabis, O homo, audacis naturae miraculum. Sed quid moror? Cur cerebri mirabilem historiam non describo? aggredior itaque. Pars haec diuinitatis particeps proprium apud veteres Graecos nomen non habuit, sed à situ, ἐγκεφαλον, quòd ἐν τῇ κεφαλῇ contineatur, dictum est. Plato à substantia, μυελὸν vocat. Non defuerunt qui homonymiam nominis fugientes, non μνελὸν simpliciter, sed cum addito ἐγκεφαλίτην, ad differentiam τοῦ ῥαχίτου appellarint. Atheniensis Apollodorus nemini veterum opinatur cerebri nomen admissum in libris, proinde in Trachiniis Sophoclem λευκὸν μυελὸν, albam medullam dicere maluisse.