Latin
534.1 to 534.3
André Du Laurens, Historia anatomica 534.1-3
Unproofread scanNot analysed yet
Sunt igitur per omnes sinus &per totam cerebri medullam diffusae principes facultates, &in eadem subiecti particula existunt, licèt à se inuicem sint distinctae: sed vnica anima diuersarum facultatum munia, diuersis vtens mediis, diuersa temperie exequitur. Sic in vna &in eadem ossis particula diuersae insunt facultates, attractrix, retentrix, assimilatrix &expultrix, quarum licèt vna saepe afficiatur illaesis caeteris, non dixerit propterea Medicus sedibus &subiectis propriis esse disclusas. Vt ergo in ventriculo à diuersa intemperie diuersę facultates laeduntur, ab humida quippe retentrix magis, à sicca assimilatrix, non tamen alia est coctricis, alia retentricis sedes. Ita de principibus facultatibus statuendum esse cum Galeno sentimus, &vniuersam cerebri substantiam principum omnium facultatum sedem esse, quę si paulò senior extiterit, aptius memorabitur, si humidior, melius imaginabitur. Qui Arabum dogmata sequuntur, Galenum eiusdem sententiae fautorem nobis obiiciunt. Nam libello De oculis, phantasiam in anteriore cerebri parte, rationem in media, memoriam in posteriore collocat. Nos germanum Galeni non esse eum libellum asserimus. Addunt, Galenum laesa imaginatione medicamenta sincipiti &anteriori parti admouere, quòd in ea phantasiae sit sedes. Sed non vident Galenum idem praestare in omnibus penè cerebri affectibus, vt caro, apoplexia, phrenitide, melancholia, 12. Methodi &2. De compos. medic. secundum locos, non ratione diuersarum sedium, sed vt vis medicamenti ad interiores cerebri partes celerius permeet: altius autem penetrat anteriori parti admotum, ob cranij tenuitatem &suturae coronalis raritatem. Eorum opinioni fauere fortasse magis videbitur eiusdem Galeni locus, qui scriptus legitur cap. 2. libri 4. De locis affectis: Si, inquit, lesa anteriore cerebri parte tertius afficiatur per consensum ventriculus, cogitandi actio vitiabitur: videtur ergo velle non laedi rationem, nisi tertio sinu affecto. Comment. 27. sectionis primae Prorrhet. Si humor, inquit, in aliqua cerebri parte firmetur, consequetur symptomatis species, quae affinis erit tum naturę partis, tum humori, vt si humor in anteriore parte firmetur fiet phrenitis in qua laeditur imaginatio. Addit Galenus dum materia transfluit in cerebro ex vna parte in aliam seruatur species affectionis, sed pro parte affecta symptomata mutantur, vt modò imaginatio, modò ratio laedatur.