Latin
534.4 to 534.6
André Du Laurens, Historia anatomica 534.4-6
Unproofread scanNot analysed yet
Nos sanè in vniuerso cerebro principes omnes facultates contineri volumus, sed in hac magis quàm in illa cauitate, aliam alia magis vigere non negamus, prout spiritus in hac, quàm in illa cauitate tenuiores sunt, perfectiores &magis elaborati. Postremò obiiciunt, si facultates principes sedibus non sunt disclusae, cur sinuum alij aliis sunt nobiliores? Galenus cap. 5. libri 3. De locis affectis, &S. De vsu partium, defert principatum posteriori, dum medio ignobiliores vult esse anteriores. Rursum cap. 6. libri 7. De placitis Hippocr. &Platon. anteriorum sinuum vulnera periculosa, medij periculosiora, postremi periculosissima scribit. Quod sanè non ratione structurę, temperamenti &substantiae cerebri contingere videtur, cum haec omnia vbique sint similia, sed ratione facultatum in sinibus contentarum. Respondemus, tertium &quartum sinum praestantiores esse, non quòd in his nobilior insideat facultas, sed quòd perficiatur in illis animalis spiritus; vt quanto hepar ventriculo, cor pulmone, &in corde sinister sinus dextro pręstat, tantò posteriores cerebri sinus prioribus excellant. Concludamus itaque cum Galeno, principes omnes faculttes vnica sede firmari, simili instrumento vti corporeo, cerebri quippe substantia, diuerso tamen modo operari pro varietate temperamenti &medij. An facultates principes à temperie pendeant cerebri, vel à conformatione, id est, an similares sint vel organicae actiones.